De schismate Donatistarum libri VII 4.6.1
Donatistae fures et qua ratione. --Nam et cum dicit: videbas furem et concurrebas cum eo: de qua re hoc putatis dictum esse? numquid de subducto vestimento aut de involato gremio, aut de aliquibus rebus quae ablatae vel lucra vel damna inter homines faciunt? equidem sunt et ista prohibita: sed in hac lectione illa furta increpat Deus, quae sibi sunt facta.
PL 11, 1037Aドナトゥス派は盗人であり、それはどのような意味においてかについて。――というのは、「汝は盗人を見て、彼と共に走った」と言われるとき、諸君はこれが何について言われたと思うのか。持ち去られた衣服についてか、ふところから抜き取られたことについてか、あるいは、奪い去られて人々のあいだで利益や損害を生む何らかの物についてか。確かにそれらも禁じられている。しかしこの箇所で神が責めているのは、自分に対してなされた盗みである。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.2
Quaeritis quae furta sunt Deo facta? apud vos inveniuntur. Possessio Dei, est turba fidelium, ex qua quotidie fur diabolus cupit aliquid involare: Christiani aut Christianae vult vel mores ex aliqua parte corrumpere, et si non totum hominem, sed quodcumque de homine rapere.
PL 11, 1037B神に対してなされた盗みとは何か、と諸君は問うのか。それは諸君のもとに見いだされる。神の所有は信徒の群れであり、盗人である悪魔は毎日そこから何かを奪い取ろうと望む。キリスト教徒の男や女の習いを、ある面で損なおうとし、人の全体ではなくとも、人の何かを奪おうとするのである。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.3
Talem furem cum videatis contra nos vim facere, vestris operibus adjuvistis; nam neminem fugit, quod omnis homo qui nascitur, quamvis de parentibus Christianis nascatur, sine spiritu immundo esse non possit, quem necesse sit ante salutare lavacrum, ab homine excludi et separari.
PL 11, 1037Bそのような盗人が我々に対して暴力をふるうのを見て、諸君は自分たちの行いによってそれを助けた。実際、生まれてくるすべての人は、たとえキリスト教徒の親から生まれても、汚れた霊なしにはありえず、その霊が救いの洗いの前に人から追い出され、引き離されねばならないことを、だれも知らぬ者はない。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.4
Hoc exorcismus operatur, per quem spiritus immundus depellitur, et in loca deserta fugatur. Fit domus vacua in pectore credentis, fit domus munda: intrat Deus et habitat. Apostolo dicente: vos estis templum Dei, et in vobis Deus habitat (I Cor. III, 16) .
PL 11, 1037Bこれを成すのが悪魔祓いであり、それによって汚れた霊は追い払われ、荒れた地へ逃げ去らされる。信じる者の胸のうちに空の家が生じ、清い家が生じる。そこに神が入って住む。使徒は言う、「汝らは神の神殿であり、汝らのうちに神は住む」(一コリント3:16)。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.5
Et cum Deo unusquisque plenus sit, de quo fur diabolus aliquid involare contendit: vos rebaptizando exorcizatis hominem fidelem, et dicitis Deo habitanti: Maledicte, exi foras: ut compleatur quod a Deo dictum est per prophetam Ezechielem: et maledicebant mihi in populo meo, propter plenam manum hordei et buccellam, ut occiderent animas quas non oportuit mori, dum annuntiant populo meo vanas seductiones (Ezech. XI, 19) .
PL 11, 1037Cそして、盗人である悪魔が何かを奪おうと努めるその一人ひとりは、神で満たされている。ところが諸君は再洗礼することで、信仰の人に悪魔祓いを行い、内に住む神に「呪われた者よ、外へ出よ」と言う。こうして、預言者エゼキエルを通して神が言ったことが成就する。「彼らは、わたしの民のうちでわたしを呪った。ひとつかみの大麦と一切れのパンのために、死んではならぬ魂を殺そうとして、わたしの民に空しい惑わしを告げながら」(エゼキエル11:19)。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.6
Audit ergo Deus injurias non sibi debitas, et hujusmodi habitaculum deserit: et homo qui Deo plenus in Ecclesiam intraverat, egreditur vas inane.
PL 11, 1038Aこうして神は、自分に負わされるべきでない侮辱を聞き、そのような住処を去る。そして、神で満たされて教会に入った人は、空の器となって出て行く。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.7
Diabolus qui volebat quasi fur aliquid involare, adjutus operibus vestris, videt totum suum factum esse, unde volebat paululum aliquid tollere: ergo de vobis dixit Deus: videbas furem, et concurrebas cum eo (Ps. XLIX, 18) : denique in Evangelio sic scriptum est: cum autem Deus deseruerit hominem, remanet vas inane; spiritus autem immundus errans per loca deserta, jejunus dicit, domus mea vacua est (Matth. XII, 43) : hoc est dicere, Qui me excluserat, exclusus est: revertar illuc et habitabo: et adducit secum alios septem saeviores, et habitabit illic; et erunt hominis illius pejora novissima, quam quod fuerunt prima: hoc est: videbas furem, et concurrebas cum eo, et cum maechis particulam tuam ponebas.
PL 11, 1038A盗人のように何かを奪おうとしていた悪魔は、諸君の行いに助けられて、わずかなものを取ろうとしていたその人のすべてが自分のものになったのを見る。それゆえ神は諸君について言った、「汝は盗人を見て、彼と共に走った」(詩篇49:18)。さらに福音書には、こう書かれている。「しかし神が人を去ると、空の器が残る。汚れた霊は荒れた地をさまよい、飢えて言う、わが家は空である」(マタイ12:43)。これは、わたしを締め出した者が締め出された、わたしはそこへ戻って住もう、と言うことである。「そして、自分よりも凶暴なほかの七つの霊を連れて来て、そこに住む。その人の最後は、最初よりも悪くなる」。すなわち、「汝は盗人を見て、彼と共に走り、姦淫者たちと共に自分の分け前を置いた」ということである。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.8
Haereticos dicit moechos, et moechas Ecclesias illorum; quas aspernatur et repudiat Christus in Canticis Canticorum: quasi dicat, Quid mihi colligitis non necessarias? una est dilecta mea, una est sponsa mea, una est columba mea (Cant. VI, 8) , id est, Catholica: in qua et vos cum esse possetis, rebaptizando inter moechos particulam habere voluistis.
PL 11, 1038A彼は異端者たちを姦淫者と言い、彼らの教会を姦淫の女たちと言う。キリストは雅歌において、それらを退け、拒む。あたかもこう言うかのようである。「必要でもないものを、なぜわたしのために集めるのか。わたしの愛する者はただ一人、わたしの花嫁はただ一人、わたしの鳩はただ一人である」(雅歌6:8)。すなわち公同の教会である。諸君はそこにいることができたのに、再洗礼によって、姦淫者たちのあいだに分け前を持とうと望んだ。
De schismate Donatistarum libri VII 4.6.9
Et quoniam vos esse peccatores, divino testimonio manifestissime comprobatum est: etiam illud ostensum est, tua auxilia contra te militasse: in auxilium enim adduxeras Prophetam, in quo lectum est: sacrificium peccatoris, quasi qui victimet canem (Esai. LXVI, 3) . Jam peccatores vos esse, si pudor est ullus, cum dolore recognosce.
PL 11, 1038A諸君が罪人であることは、神の証言によってきわめて明白に確証された。さらに、汝の助けが汝に敵して戦ったことも示された。というのも、汝は助けとして預言者を連れて来たが、その預言者にはこう読まれるからである。「罪人の生贄は、犬を犠牲獣として屠る者のようである」(イザヤ66:3)。さあ、諸君が罪人であることを、恥があるなら、痛みをもって認めよ。