ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber V, Caput I 第V巻 第I章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1044A · 22 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.1

1

[1043] Ex principiis Parmeniani sequi unum esse baptisma. --Traditores legis qui fuerint et auctores schismatis, in primo libro manifestissimis documentis ostendimus, et apud nos esse unam veram Ecclesiam Catholicam secundo monstravimus: tertio vero probavimus quae aspere facta esse dicuntur, ad nos minime pertinere, et vos magis peccatores esse indicio divino docuimus.

PL 11, 1044A

パルメニアヌスの原則から、洗礼は一つであることが導かれる。――律法の引き渡し者が誰であったか、分派の創始者が誰であったかは、第一巻で最も明白な証拠によって示した。また唯一の真の公同の教会が我々のもとにあることを第二巻で示した。第三巻では、苛烈になされたと言われる事柄が我々にはまったくかかわりのないこと、またむしろ諸君のほうが罪人であることを、神の証示によって論じた。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.2

2

Jam de Baptismate hoc loco dicendum est: in qua re, quae nunc agitur, quaestio tota consistit, quod baptisma vestra violavit audacia, dum id voluistis iterare, quod semel mandavit Christus esse faciendum.

PL 11, 1044C

さて、ここでは洗礼について述べなければならない。今論じられているこの事柄に、問題のすべてがかかっている。諸君の厚かましさが洗礼を汚したのである。キリストが一度だけなすよう命じたことを、諸君が繰り返そうとしたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.3

3

Quod nec tu negas, frater Parmeniane, qui in principio tractatus tui, multa contra vos pro nobis, quae sunt nostra, dixisti. Commemorasti enim in comparatione baptismatis, semel factum esse diluvium, et unam circumcisionem fuisse ad populum Judaeorum.

PL 11, 1044C

パルメニアヌス兄弟よ、汝自身もこれを否定しない。汝は論考の初めに、諸君に不利で我々に有利な、我々のものである事柄を多く述べた。すなわち洗礼との比較において、洪水は一度だけ起こったこと、またユダヤの民には割礼が一つだけであったことを述べたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.4

4

Et cum haec initio dictionis tuae tractaveris, in processu tractatus tui tamen horum immemor factus es, inducendo duas aquas, et de aqua vera et falsa dicturus, principium sermonis tui insipienter praestruens ordinasti: infirmando, confirmas sancti baptismatis unionem.

PL 11, 1045A

ところが汝は、これらを語りの初めに論じておきながら、論考の進むうちにそれらを忘れ、二つの水を持ち込んだ。真の水と偽りの水について語ろうとして、汝は自分の話の出だしを愚かにも前もって組み立ててしまった。弱めようとして、聖なる洗礼の一致をかえって強めているのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.5

5

De circumcisione Judaica, quasi fundamentum jactare voluisti, quod baptisma Christianorum in Hebraeorum circumcisione fuerat adumbratum: defendisti Catholicam dum impugnas.

PL 11, 1045A

ユダヤの割礼については、キリスト教徒の洗礼がヘブライ人の割礼にあらかじめ影として示されていたことを、いわば土台として据えようとした。汝は攻撃しながら、公同の教会を擁護したのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.6

6

Etenim in progressu tractatus tui, alterum te inanire professus es, ut alterum replere videreris.

PL 11, 1045A

実際、論考の進行のなかで、汝は一方を空にすると公言したが、それは他方を満たしているように見せるためであった。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.7

7

Extra haereticorum baptisma , dum dicis alterum et alterum; licet diversa ostendere conatus sis, non possis negare, quia duo sunt; ex quibus dum conaris auferre alterum, laborasti ut de secundo quasi primum facere videreris.

PL 11, 1045A

異端者の洗礼のほかに、「一つと、もう一つ」と汝が言うとき〔この箇所は文の係りが崩れているらしく、このように解した〕、汝は異なるものを示そうと努めたものの、それらが二つであることを否定できない。そのうちの一方を取り去ろうと努めるうちに、汝は第二のものをいわば第一のものであるかのように見せようと骨を折ったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.8

8

Circumcisio autem ante adventum baptismatis in figura praemissa est, et a te tractatum est, apud Christianos duas esse aquas: ergo et apud Judaeos duas circumcisiones ostende; alteram meliorem, pejorem alteram.

PL 11, 1045B

割礼は、洗礼が到来する前に、予型としてあらかじめ置かれたものである。そして汝は、キリスト教徒のもとには二つの水があると論じた。ならば、ユダヤ人のもとにも二つの割礼を示せ。一方はより良く、他方はより悪いものを。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.9

9

Hoc si quaeras, non poteris invenire: Abrahae prosapia, qua Judaei censentur, hoc sigillo se insigniri gloriantur: ergo talis debet veritas sequi, qualis ejus imago praemissa est.

PL 11, 1045B

これを求めても、見いだすことはできないであろう。ユダヤ人が数えられるアブラハムの子孫は、この印によって自らが印づけられることを誇っている。ゆえに、あとに来る真理は、その像があらかじめ置かれたとおりのものでなければならない。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.10

10

Nam et Deus, qui voluit ostendere rem singularem post esse debere insequente veritate; non de auricula, non de digito voluit aliquid tolli; sed ea pars corporis electa est, unde peritomen semel ablatum salutare in illis faceret signum, quod non potest iterum fieri.

PL 11, 1045B

実際、神は、のちに真理が続いて来るときにも事は唯一でなければならないことを示そうとして、耳たぶからも指からも何かを取り去ろうとはせず、体のその部分を選んだ。そこから切り取られるもの〔底本は peritomen。ギリシア語 περιτομή(割礼)の音写で、ここでは切り取られる部分を指すと取った。ミーニュの異読注 (u) によれば、写本 S. T. と P. S. は deperitomen、旧刊本は deperire あるいは deperiri ut〕が一度取り去られれば彼らに救いの印となり、それは二度とはなしえないのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.11

11

Semel enim factum servat salutem: si iterum fiat, potest afferre perniciem: sic et baptisma Christianorum, Trinitate confectum, confert gratiam: si repetatur, facit vitae jacturam.

PL 11, 1046A

一度なされたことは救いを保つが、再びなされれば破滅をもたらしうる。同じように、三位一体によって成就するキリスト教徒の洗礼は恩寵を授けるが、繰り返されれば生命の損失を招く。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.12

12

Quid tibi igitur placuit, frater Parmeniane, rem singularem proponere, et contra hanc licet diversa duo baptismata comparare, unum verum, alterum falsum? sic enim postea disputasti, duas aquas esse, cum vobis unam vindicans veram, alteram nobis mendacem adscribere voluisti.

PL 11, 1046A

では、パルメニアヌス兄弟よ、汝はなぜ、唯一のものを前に置きながら、それに対して異なる二つの洗礼、すなわち一つは真の、他は偽りのものを並べようとしたのか。実際、汝はのちに、水は二つあると論じ、一つは真のものとして諸君に帰し、もう一つは偽りのものとして我々に帰そうとしたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.13

13

Post hoc etiam Cataclysmi fecisti mentionem: erat quidem imago baptismatis, ut inquinatus totus orbis, demersis peccatoribus, lavacro interveniente, in faciem pristinam mundaretur.

PL 11, 1046A

そのあと汝は大洪水にも言及した。それは確かに洗礼の像であった。汚された全世界が、罪人たちが沈められ、洗いが間に入ることによって、元の姿に清められたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.14

14

Sed qui postea dicturus eras, extra haereticorum morbidos fontes, esse etiam aliam aquam, id est, mendacem, contra veram: ut quid Cataclysmum (quod semel fuit) commemorare voluisti?

PL 11, 1046B

だが汝は、のちに、異端者の病んだ泉のほかに、もう一つの水、すなわち偽りの水が、真の水に対してあると述べようとしていたのだから、なぜ(一度きりであった)大洪水を持ち出そうとしたのか。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.15

15

Si ita est, ostende prius duas arcas etsi non similes, et duas columbas dispares diversos ramos ore suo portantes (Genes. VIII) , si aquam veram et falsam probaturus es.

PL 11, 1046B

そうであるなら、まず二つの箱舟を示せ。たとえ似ていなくともよい。また、それぞれ異なる枝をくちばしにくわえた、似ていない二羽の鳩を示せ(創世記8)。真の水と偽りの水を証明するつもりならば。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.16

16

Aqua igitur sola et vera illa est, quae non de loco, non de persona, sed de Trinitate condita est: et quia dixisti, et aquam esse mendacem, etiam hoc disce, ubi eam poteris invenire: apud Praxeam, Patripassianum, qui ex toto Filium negat, et Patrem passum esse contendit.

PL 11, 1046B

ゆえに、場所からでも人からでもなく、三位一体によって整えられた水こそ、ただ一つの真の水である。また汝は偽りの水もあると言ったのだから、それをどこに見いだせるかも学べ。聖父受難説のプラクセアスのもとにである。彼は子を全面的に否定し、父が苦しんだと主張している。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.17

17

Et cum sit Filius Dei veritas, sicut ipse testatur dicens: ego sum janua, et via et veritas (Joan. XIV, 6) : ergo Filius Dei est veritas; ubi ipse non est, mendacium est: cum apud Patripassianum non est Filius, non est veritas; et ubi veritas non est, ibi est aqua mendax.

PL 11, 1046B

神の子は真理である。彼自身が「我は戸であり、道であり、真理である」(ヨハネ14:6)と言って証ししているとおりである〔ミーニュの本文は「戸」と刷る。ヨハネ14:6の句とは語が異なる〕。ゆえに神の子は真理であり、彼がいないところには偽りがある。聖父受難説の者のもとには子がいないのだから真理はなく、真理のないところに偽りの水がある。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.18

18

Quare vel sero desine confingere crimina; et quod in Patripassianos dictum est, in Catholicos noli tranferre.

PL 11, 1047A

だから遅まきながらでも、罪を作り上げることをやめよ。聖父受難説の者たちに向けて言われたことを、公同の者たちに移してはならない。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.19

19

Nunc quoniam manifeste monstratum est, a nobis et pro vobis dici potuisse, quod de diluvio et circumcisione locutus es: consequens est ostendere, quomodo laudem baptismatis ita dixeris, ut in ea multa pro nobis et pro vobis, aliquid tamen contra vos: pro utrisque illud est, quod et nobis et vobis commune est: ideo et vobis, quia ex nobis existis.

PL 11, 1047A

さて、洪水と割礼について汝が述べたことが、我々によって、また諸君のためにも言われえたことは明白に示された。続いて示すべきは、汝が洗礼の称賛をどのように述べて、その中に我々にも諸君にも有利な事柄が多くあり、しかも諸君に不利な事柄が少しあるかである。双方に有利なのは、我々にも諸君にも共通のそのことである。諸君にも有利であるのは、諸君が我々から出た者だからである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.20

20

Denique et apud vos et apud nos una est ecclesiastica conversatio, communes lectiones, eadem fides, ipsa fidei sacramenta, eadem mysteria.

PL 11, 1047A

結局のところ、諸君のもとにも我々のもとにも、同じ一つの教会の生活があり、共通の朗読があり、同じ信仰、同じ信仰の秘跡、同じ奥義がある。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.21

21

Bene igitur laudasti baptisma: quis enim fidelium nesciat, singulare baptisma, virtutum esse vitam, criminum mortem, nativitatem immortalem, coelestis regni comparationem, innocentiae portum, peccatorum (ut et tu dixisti) naufragium.

PL 11, 1047B

それゆえ汝は洗礼をよく称えた。信じる者のうち誰が知らないであろうか。唯一の洗礼が、諸々の徳の生命であり、諸々の罪の死であり、不死の誕生であり、天の国の獲得であり、無垢の港であり、(汝も言ったとおり)諸々の罪の難破であることを。

De schismate Donatistarum libri VII 5.1.22

22

Has res unicuique credenti, non ejusdem rei operarius, sed credentis fides et Trinitas praestat.

PL 11, 1047B

これらのものを、信じる一人ひとりに与えるのは、その事を行う働き手ではなく、信じる者の信仰と三位一体である。