De schismate Donatistarum libri VII 5.4.1
Deum esse qui lavat in baptismate, non autem ministrum. --In hoc sacramento baptismatis celebrando, tres esse species constat, quas et vos, nec augere, nec minuere, nec praetermittere poteritis.
PL 11, 1051B洗礼において洗うのは神であって、奉仕者ではない。――洗礼の秘跡を執り行うにあたって、三つの要素があることは確かである。諸君もそれを増やすことも、減らすことも、省くこともできないであろう。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.2
Prima species est in Trinitate; secunda, in credente; tertia, in operante: sed non pari libramine ponderandae sunt singulae: duas enim video necessarias, et unam quasi necessariam: principalem locum Trinitas possidet, sine qua res ipsa non potest geri: hanc sequitur fides credentis: jam persona operantis vicina est, quae simili auctoritate esse non potest.
PL 11, 1051B第一の要素は三位一体にあり、第二は信じる者にあり、第三は行う者にある。しかし、それぞれは同じ秤で量られるべきではない。私は二つは必要であり、一つはいわば必要なものと見るからである。第一の位は三位一体が占める。それなしにはこの事そのものが成り立たない。これに信じる者の信仰が続く。そして行う者の人格がその次に近くあるが、これは同じ権威を持つことはできない。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.3
Duae priores permanent semper immutabiles et immotae: Trinitas enim semper ipsa est: fides in singulis una est: vim suam semper retinent ambae. Persona vero operantis, intelligitur duabus prioribus speciebus par esse non posse, eo quod sola esse videatur mutabilis.
PL 11, 1052A最初の二つは常に不変・不動にとどまる。三位一体は常に同一であり、信仰は各人において一つであり、双方は常にその力を保つ。ところが行う者の人格は、最初の二つの要素と同等ではあり得ないと理解される。それだけが変わり得ると見えるからである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.4
Inter nos et vos vultis ejusdem personae esse distantiam; et sanctiores vos aestimantes, superbiam vestram non dubitatis anteponere Trinitati: cum persona operantis mutari possit, Trinitas mutari non possit: et cum ab accipientibus baptisma desiderari debeat, vos desiderandos esse proponitis: cum operantes inter alios sitis, ostendite qualem in eodem mysterio locum habeatis, et an ex eodem corpore esse possitis.
PL 11, 1052A我々と諸君のあいだに、まさにこの人格の隔たりがあることを諸君は望む。そして自分たちをより聖いと見なして、行う者の人格は変わり得るが三位一体は変わり得ないのに、自らの傲慢を三位一体の前に置くことをためらわない。また洗礼は受ける者たちによって望まれるべきであるのに、諸君は自分たちが望まれるべきだと言い立てる。諸君は他の者たちのうちの行う者にすぎないのだから、同じ奥義においてどのような位置を占めるのか、また同じ体に属し得るのかを示せ。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.5
Baptismatis unicum nomen est; cui subest proprium corpus; cui corpori certa sunt membra: quibus nec addi, nec auferri aliquid potest; inter quae membra si eligendus operarius invenitur; totum corpus ad operantem pertinet.
PL 11, 1052A洗礼の名は唯一である。それには固有の体が備わり、その体には定まった肢体がある。それらには何も加えることも取り去ることもできない。もしそれらの肢体のうちに、選ばれるべき働き手が見いだされるのだとすれば、体全体が行う者に属することになってしまう。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.6
Haec omnia hujus corporis membra, et semper et semel secum sunt, et mutari non possunt: operarii vero quotidie mutantur et locis, et temporibus, et personis. Neque enim unus homo est, qui semper aut ubique baptizat.
PL 11, 1052Bこの体の肢体はすべて、常に、また一度にまとまって、自らとともにあり、変わり得ない。しかし働き手は日々、場所も時も人も変わる。常に、またどこででも洗礼を授ける人間は、一人もいないからである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.7
In hoc opere jamdudum alii fuerunt; modo alii; postea alii futuri sunt: operarii mutari possunt, sacramenta mutari non possunt.
PL 11, 1052Bこの務めには、かつては別の者たちがおり、今は別の者たちがおり、のちには別の者たちがいるであろう。働き手は変わり得るが、秘跡は変わり得ない。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.8
Cum ergo videatis, omnes qui baptizant, operarios esse, non dominos, et sacramenta per se esse sancta, non per homines, quid est, quod vobis tantum vindicatis? quid est, quod Deum a muneribus suis excludere contenditis? concedite Deo, praestare quae sua sunt.
PL 11, 1052Bそれゆえ、洗礼を授ける者はみな、主人ではなく働き手であり、秘跡はそれ自体で聖であって、人間によって聖なのではないと諸君は見ているのだから、なぜ諸君はこれほどのものを自分たちのものだと主張するのか。なぜ神をその恵みから締め出そうとするのか。神自身のものは、神が授けるに任せよ。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.9
Non enim potest id munus ab homine dari, quod divinum est. Si sic putatis, Prophetarum voces, et Dei promissa inanire contenditis, quibus probatur, quia Deus lavat, non homo.
PL 11, 1053A神的なその恵みは、人間によって与えられ得ないからである。もし諸君がそう考えるなら、預言者たちの声と神の約束を空しくしようとしていることになる。それらによって、洗うのは神であって人間ではないと証明されるのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.10
Adest contra vos David Propheta, qui ait in psalmo L (vers. 9) : Lavabis me et super nivem dealbabor: item in eodem psalmo: Deus, lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Ibid., 4) : lava me, dixit; non dixit, elige per quem laver: et Esaias propheta sic; dixit: quoniam abluet Dominus sordes filiorum et filiarum Sion (Esai. IV, 4) .
PL 11, 1053A諸君に対して、預言者ダビデが立つ。彼は詩篇50篇(9節)でこう言う。「汝は私を洗うであろう。そして私は雪にもまして白くされるであろう」。同じ詩篇にはこうもある。「神よ、私を私の不義から洗え。私の罪から私を清めよ」(詩篇50:4)。「私を洗え」と彼は言ったのであり、「私が洗われる相手を選べ」とは言わなかった。預言者イザヤもこう言った。「主がシオンの息子たちと娘たちの汚れを洗い去るからである」(イザヤ4:4)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.11
Sion Ecclesiam esse in tertio libro probavimus: ergo Deus lavat filios et filias Ecclesiae. Non dixit: lavabunt ii, qui se sanctos putant. Dignamini ut vel prophetae vos vincant, vel sic agnoscite, quia non lavat homo, sed Deus.
PL 11, 1053Aシオンが教会であることは、第三巻で我々が証明した。したがって、神が教会の息子たちと娘たちを洗うのである。「自らを聖と思う者たちが洗うであろう」とは言っていない。せめて預言者たちに諸君が打ち負かされることを良しとせよ。さもなくば、洗うのは人間ではなく神であると、そう認めよ。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.12
Quamdiu dicitis: qui non habet quod det, quomodo dat? videte Dominum esse datorem: videte Deum unumquemque mundare: sordes enim et maculas mentis lavare non potest, nisi Deus qui ejusdem fabricator est mentis.
PL 11, 1053Bいつまで諸君は「与えるものを持たない者が、どうして与えるのか」と言うのか。与える者が主であることを見よ。神が一人ひとりを清めることを見よ。心の汚れと染みを洗うことは、その心の造り主である神でなければできないのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.13
Aut si putatis, quia lavacrum vestrum est, dicite, qualis est ipsa mens; quae per corpus lavatur; aut quam habet formam; aut quo loco in homine habitet: hoc homini scire negatum est. Ergo quomodo putas, quia lavas, qui nescis quale sit quod lavas?
PL 11, 1053Bあるいは、洗礼が諸君のものだと考えるなら、言え。身体を通して洗われるその心とは、どのようなものか。どのような形を持つか。人間のどの場所に宿るのか。これを知ることは人間には許されていない。ならば、自分が洗うものがどのようなものかも知らない汝が、どうして自分が洗っていると考えるのか。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.14
Dei est mundare, non hominis: ipse enim per prophetam Esaiam promisit se loturum, dum ait: et si fuerint peccata vestra velut coccum, ut nivem inalbabo (Esai. I, 18) . Inalbabo dixit, non faciam inalbari.
PL 11, 1053B清めるのは神のことであって、人のことではない。神自身が預言者イザヤを通して、洗うことを約束したのである。「たとえ汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くする」(イザヤ1:18)。「白くする」と神は言ったのであり、「白くさせよう」とは言わなかった。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.15
Si hoc Deus promisit, quare vos vultis reddere, quod vobis nec promittere licet, nec reddere, nec habere? ecce in Esaia se promisit Deus inalbare peccatis affectos, non per hominem.
PL 11, 1053C神がこれを約束したのなら、なぜ諸君は、約束することも、授けることも、持つことも許されていないものを授けようとするのか。見よ、イザヤにおいて神は、罪に染まった者たちを白くすると約束したのであり、人間を通してではない。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.16
Revertimini ad Evangelium: videte, quid in salutem generis humani sit pollicitus Christus: cui cum mulier Samaritana aquam negaret, tunc a Filio Dei dictum est, quod praescribat praesumptionibus vestris: aquam, inquit, quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13) .
PL 11, 1053C福音に立ち返れ。キリストが人類の救いのために何を約束したかを見よ。サマリアの女がキリストに水を与えるのを拒んだとき、神の子によって語られた言葉は、諸君の思い込みに対する抗弁となる。「私が与える水を飲む者は、永遠に渇くことがない」(ヨハネ4:13)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.4.17
Aquam quam ego do, inquit: non dixit, quam dederint, qui se sanctos putant, sicut vobis videmini: sed se dixit daturum. Ipse est ergo qui dat: ipsius est, quod datur; quid est, quod vobis tota importunitate vindicare contenditis?
PL 11, 1054A「私が与える水」と彼は言った。「自らを聖と思う者たち——諸君が自分たちをそう思っているように——が与えるであろう水」とは言わなかった。そうではなく、自らが与えると言ったのである。したがって、与えるのはキリスト自身であり、与えられるものはキリスト自身のものである。それなのに、諸君はなぜ、あらゆるしつこさをもってそれを自分のものだと主張しようとするのか。