ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber IV, Caput V 第IV巻 第V章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1032B · 16 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.1

1

Donatistae calumniatores, detractores, scandalorum Auctores. -- Electi estis, qui sedentes populum doceatis, et detrahitis nobis, utique fratribus vestris.

PL 11, 1032B

ドナトゥス派は、中傷する者、そしる者、躓きの創始者である。――諸君は、座して民を教える者として選ばれた者でありながら、我々を、すなわち諸君の兄弟たちを、そしっている。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.2

2

Quoniam (sicut supra dixi) una nos mater Ecclesia genuit, unus nos Deus pater excepit; et tamen scandala contra nos ponitis, mandando singulis, ne nos salutent: ne a nobis dignationem accipiant.

PL 11, 1033A

(先に述べたとおり)一つの母なる教会が我々を産み、一つの父なる神が我々を迎え入れたのに、諸君は我々に対して躓きを置いている。一人一人に、我々に挨拶をするな、我々から好意を受けぬようにと命じることによってである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.3

3

Considerate verba superbiae vestrae: considerate tractatus: considerate mandata: actus quoque vestros revolvite. Nullus vestrum est, qui non convicia nostra suis tractatibus misceat: qui non aliud initiet, aliud explicet.

PL 11, 1033A

諸君の傲慢の言葉をよく考えよ。説教をよく考えよ。命令をよく考えよ。諸君の行いも思い返せ。諸君のうち、自分の説教に我々への罵りを混ぜない者は一人もいない。何かを説き始めておきながら、別のことを説き明かさない者もいない。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.4

4

Lectiones dominicas incipitis, et tractatus vestros ad nostras injurias explicatis: profertis Evangelium, et facitis absenti fratri convicium: auditorum animis infunditis odia, inimicitias: docendo suadetis; haec omnia dicendo, contra nos scandala ponitis.

PL 11, 1034A

諸君は主の聖句の朗読を始めながら、説教を我々への侮辱のために展開する。福音書を持ち出しながら、不在の兄弟への罵りを行う。聴く者たちの心に、憎しみと敵意を注ぎ込む。教えることによって、そうするよう説き伏せ、これらすべてを語ることによって、我々に対して躓きを置く。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.5

5

Ergo unicuique vestrum dictum est: sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

PL 11, 1034A

それゆえ、諸君の一人一人に言われたのである。「汝は汝の兄弟に逆らって座し、そしり、汝の母の子に対して躓きを置いた」と。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.6

6

Dum peccatorem arguit, et sedentem increpat Deus, specialiter ad vos dictum esse constat, non ad populum, qui in Ecclesia non habet sedendi licentiam.

PL 11, 1034A

神が罪人を責め、座している者を叱責するとき、それが特に諸君に向けて語られたことは明らかである。教会で座る許しを持たない民に向けてではない。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.7

7

Vides ergo procul dubio vobis imputari debere cum dicit Deus: sedens adversus filium matris tuae, ponebas scandala.

PL 11, 1035A

それゆえ汝は、疑いなく見て取る。神が「汝の母の子に逆らって座し、躓きを置いた」と言うとき、それは諸君に帰されるべきだということを。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.8

8

Unam matrem nos habere jam toties comprobavi: nec vos negare potestis, qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui vestrum et non intellectas proferunt lectiones: ut auferant etiam illud, quod inter omnes solet esse commune, salutationis videlicet officium.

PL 11, 1035A

我々に母が一つあることは、すでにたびたび証明した。諸君にもそれを否定することはできない。諸君は我々に対して躓きを置いている。諸君の幾人かは、理解されていない朗読を持ち出して、万人の間で共通であるのが常であるものまで、すなわち挨拶の務めまで、取り去ろうとするのである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.9

9

Nam et vos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula denegatis solita: et docentur multi, ne ave dicant cuiquam nostrum: et videntur sibi hoc de lectione, sed non intellecta, mandari, ignorantes de quibus apostolus hoc dixerit: cum his nec cibum capere: ave illi ne dixeritis: serpit enim eorum sermo velut cancer (I Cor. V, 11; II Joan. 10; II Tim. II, 17) .

PL 11, 1035A

実際、諸君自身の幾人かは、形ばかりの挨拶においてさえ、いつもの接吻を拒む。そして多くの者が、我々の誰にも「アウェ」〔挨拶の言葉〕と言わないよう教えられている。彼らは、これが朗読から命じられたと思っているが、理解していない。使徒がこれを誰について言ったのかを知らないのである。「そのような者たちと食事を共にするな。彼に『アウェ』と言うな。彼らの言葉は癌のようにはびこるからである」(一コリント5:11;二ヨハネ10;二テモテ2:17)。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.10

10

Dixit hoc de haereticis, quorum coeperat illis temporibus vitiosa esse doctrina: qui subtili seductione verborum, morbis obscure serpentibus corrumperent fidei sanitatem; ut Marcion, qui ex episcopo apostata factus, inducebat duos Deos et duos Christos; ut Praxeas, qui argumentabatur Patrem passum esse, non Filium; ut Valentinus, qui conabatur carnem Christo subducere.

PL 11, 1035B

使徒がこれを言ったのは、当時その教えが悪しきものになり始めていた異端者たちについてである。彼らは言葉の巧妙な惑わしによって、ひそかにはびこる病で、信仰の健全を損なおうとした。たとえばマルキオンは、司教から背教者になって、二つの神と二つのキリストを持ち込んだ。プラクセアスは、苦しんだのは父であって子ではないと論じた。ウァレンティヌスは、キリストから肉を取り去ろうとした。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.11

11

Horum est sermo, qui habuit cancer ad fidei membra vexanda. Talis sermo est et Scorpiani haeretici, qui negabat debere esse martyria: scilicet venena sua sibi servent, nec eorum relatio auditorum intellectus simplices vel leviter vexet.

PL 11, 1036A

信仰の肢体を苦しめる癌となったのは、これらの者たちの言葉である。異端者スコルピアヌス〔この名の異端者は他に知られない。殉教を否定する者たちを駁したテルトゥリアヌスの『さそり除け』(Scorpiace)の題が人名と取られたものかとも思われる〕の言葉もそうであり、彼は殉教があるべきではないと否定した。むろん、彼らは自分の毒を自分のうちにとどめておくがよい。彼らの話が、聞く者たちの素朴な理解を、少しでも悩ませることのないように。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.12

12

Hujus igitur sermo est, qui vitandus est, ne serpat sicut cancer. Dictum est hoc et de Ario, qui conabatur docere Filium Dei ex nullis substantiis factum esse, non ex Deo natum: cujus doctrina, nisi in Nicaeno concilio a trecentis decem et octo episcopis dissiparetur, pectora multorum sicuti cancer intraverat.

PL 11, 1036A

それゆえ、避けるべきなのは、このような者の言葉であり、癌のようにはびこらないようにせよ。これはアリウスについても言われた。彼は、神の子はいかなる実体からでもなく造られたもので、神から生まれたものではないと教えようとした。その教えは、ニカイア会議で三百十八人の司教によって散らされなければ、多くの者の胸に癌のように入り込んでいたであろう。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.13

13

Dictum est hoc de Photino praesentis temporis haeretico, qui Filium Dei ausus est dicere, tantummodo hominem fuisse, non Deum. Potuit hoc et de vobis dici, quia vester sermo animis et auribus aliquorum non leve intulit cancer.

PL 11, 1036A

これは、今の時代の異端者フォティヌスについても言われた。彼は、神の子はただの人間であって神ではなかったと、あえて言った。これは諸君についても言い得た。諸君の言葉が、幾人かの心と耳に、軽からぬ癌をもたらしたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.14

14

Vester enim sermo est, quem ad pacis filios habetis; dum dicitis: periistis, attendite post vos; peribit anima vestra; quamdiu vos tenetis? Sic fecistis de fidelibus poenitentes, sic mortificastis in sacerdotibus honores.

PL 11, 1036B

実際、諸君が平和の子らに向ける言葉とは、こうである。「諸君は滅びた。自分の後ろを見よ。諸君の魂は滅びる。いつまで諸君は持ちこたえるのか」。こうして諸君は信者たちを悔悛者にし、こうして司教たちの名誉を死なせたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.15

15

Ecce et vester sermo est, qui serpit velut cancer hodie, ut salutatio et convictus prohibeatur. Noster sermo quid tale facere potuit? qui simplici doctrina filios pacis retinemus: non alienos seducimus, nec quemquam exterminamus.

PL 11, 1037A

見よ、今日、挨拶と共に生きる交わりを禁じて、癌のようにはびこっているのも、諸君の言葉である。我々の言葉に、このようなことができたであろうか。我々は素朴な教えによって、平和の子らを保っている。他人を惑わさず、誰をも追放しない。

De schismate Donatistarum libri VII 4.5.16

16

Manifestum est igitur, vos contra nos quotidie scandala ponere: et longum est percurrere omnes modos, quibus nobis detrahitis, et omnia quibus scandala ponitis.

PL 11, 1037A

それゆえ、諸君が毎日我々に対して躓きを置いていることは明らかである。我々をそしるあらゆる仕方と、躓きを置くあらゆる手立てを、ことごとく述べるのは長くなる。