De schismate Donatistarum libri VII 6.7.1
Donatistas in mortuos etiam saeviisse, non permittentes Catholicorum corpora sepeliri. --Quid referam etiam illam impietatem de vestra conjuratione venientem, quia ad hoc Basilicas invadere voluistis, ut vobis solis coemeteria vindicetis, non permittentes sepeliri corpora Catholica; ut terreatis vivos, male tractatis et mortuos, negantes funeribus locum.
PL 11, 1080Aドナトゥス派は死者にまで猛威をふるい、公同の教会の者たちの遺体を葬ることを許さなかった。――諸君の結託から生じた、あの不敬を、どうして述べずにいられよう。諸君は墓地を自分たちだけのものとするために聖堂に押し入ろうとし、公同の教会の者たちの遺体を葬ることを許さなかった。生者を脅かそうとして、死者までも虐げ、葬儀に場所を与えなかったのである。
De schismate Donatistarum libri VII 6.7.2
Si inter viventes fuerat certamen, odia vestra vel mors aliena compescat. Jam tacet cum quo paulo ante litigabas: quid insultas funeri? quid impedis sepulturam? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum: et si corpora non vis in unum quiescere, animas tamen in uno apud Deum positas non poteris separare.
PL 11, 1080A争いが生者のあいだにあったのなら、他人の死によって、せめて諸君の憎しみは鎮まるべきであった。ついさっきまで汝が争っていた相手は、もう黙っている。なぜ葬儀を嘲るのか。なぜ埋葬を妨げるのか。なぜ死者と争うのか。汝は悪意の実りを失った。たとえ遺体が一つに憩うことを望まなくとも、神のもとで一つにされている魂を分けることはできないであろう。