De schismate Donatistarum libri VII 6.3.1
Retunditur excusatio Donatistarum, quod polluta fuerint altaria et vasa sacra a Catholicis. --Sed video hoc vos loco invidiam nobis falso conflantes, ad Aggaeum Prophetam velle confugere, ubi scriptum est: Quae tetigerit pollutus, polluta sunt (Agg. II, 14) .
PL 11, 1069A祭壇と聖なる器が公同の者たちによって汚されたというドナトゥス派の弁明が、退けられる。――しかし私は、諸君がこの箇所で、我々に偽って憎悪をかき立てながら、預言者ハガイに逃れようとしているのを見る。そこにはこう書かれている。「汚れた者が触れたものは汚れる」(ハガイ2:14)。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.2
Livore interveniente facile est iratis jactare convicium; sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. Quis enim nostrum intravit templa? quis vidit sacra sacrilega?
PL 11, 1069A憎しみが介在すれば、怒った者たちが非難を投げつけるのはたやすい。だが罪が問われる以上、つねに明白な証明が必要である。我々のうちのだれが神殿に入ったか。だれが瀆聖の祭儀を見たか。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.3
Pollui homines possunt fumis, nidoribus, sacrilegiis, sacrificiis, sanguine: sed in hac causa quis ingressus est templum? quis incendit Idolis? quis immundis nidoribus maculatus est? quis sanguinem vel pecudis immundae vel hominis fundi aspexit? quem probatis ad aliquod facinus commodasse consilium? in societate alicujus sceleris vel unum Episcopum convincite, si potestis.
PL 11, 1069B人は、煙、臭気、瀆聖、生贄、血によって汚されうる。しかしこの件で、だれが神殿に入ったか。だれが偶像のために香を焚いたか。だれが汚れた臭気に染められたか。だれが、汚れた家畜の、あるいは人間の血が流されるのを見たか。何らかの凶行に助言を貸したと、諸君はだれについて証明するのか。何らかの悪事の共謀に加わったとして、司教をひとりでも有罪とせよ、できるものなら。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.4
De nescio quo Primate suspicamini, qui eodem tempore ambulasse dicebatur. Suspicio non est idoneum crimen. Quis eum accusavit? quis eum convicit? ubi vel erubuit, vel confusus est? servate vobis suspiciones vestras.
PL 11, 1069B諸君は、同じ時に出歩いていたと言われた〔ambulasse の意は定かでない。迫害の時に神殿へ出向いたことを言うらしい〕、何とかいう首座の者について疑っている。疑いは、罪状としてふさわしくない。だれが彼を告発したか。だれが彼を有罪としたか。どこで彼は赤面し、あるいはうろたえたか。自分たちの疑いは、自分たちの中にしまっておけ。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.5
Igitur, sicut supra diximus, in hac causa quidquid aspere fieri potuit, dum illa res in origine revocatur, ad Principes vestros pertinere monstravimus; unde est quod Catholicos quasi pollutos appellas? an quia voluntatem et jussionem Dei secuti sumus, amando pacem, communicando toto orbi terrarum, sociati Orientalibus: ubi secundum hominem suum natus est Christus; ubi ejus sancta sunt impressa vestigia; ubi ambulaverunt adorandi pedes; ubi ab ipso Filio Dei factae sunt tot et tantae virtutes; ubi eum sunt tot apostoli comitati; ubi est septiformis Ecclesia, a qua vos concisos esse, non solum non doletis, sed quodammodo gratulamini.
PL 11, 1070Aさて、先に述べたとおり、この件で、あの事が根源に立ち返らされる際に苛烈に行われえたことは何であれ、諸君の首領たちに帰すべきことを、我々は示した。それなのに、なぜ汝は公同の者たちを汚れた者であるかのように呼ぶのか。それとも、我々が神の意志と命令に従い、平和を愛し、全世界と交わり、東方の者たちと結ばれたからか。そこでは人としてのキリストが生まれ、そこにはキリストの聖なる足跡が刻まれ、拝すべき足が歩み、神の子自身によってかくも多く、かくも大きな力ある業がなされ、かくも多くの使徒が彼に従い、七重の教会がある。諸君はその教会から切り離されていることを、嘆かないどころか、いわば喜んでいる。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.6
Quia unitatem Deo placitam amavimus , pollutos vocatis: quia Corinthiis, Galatis, Thessalonicensibus assensum accommodavimus, communionemque conjunximus, pollutos vocatis: quia furtivas vobiscum non legimus lectiones, pollutos vocatis: aut negate vos alienas lectiones legere, si potestis.
PL 11, 1070A我々が神に喜ばれる一致を愛したから、諸君は我々を汚れた者と呼ぶ。コリント人、ガラテヤ人、テサロニケ人に同意を与え、交わりを結んだから、汚れた者と呼ぶ。諸君と共に、盗んだ朗読を読まなかったから、汚れた者と呼ぶ。あるいは、諸君が他人の朗読を読んでいることを、できるものなら否んでみよ。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.7
Ut quid audetis Epistolas ad Corinthios scriptas legere, qui Corinthiis communicare noluistis? ut quid ad Galatas, ad Thessalonicenses scripta recitatis, in quorum communione non estis?
PL 11, 1070Bコリント人に宛てて書かれた書簡を、その人々との交わりを望まなかった諸君が、どうして敢えて読むのか。ガラテヤ人、テサロニケ人に宛てて書かれたものを、その交わりのうちにない諸君が、どうして朗読するのか。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.8
Cum haec omnia ita esse constet, intelligite vos ab Ecclesia sancta esse concisos, et nos non esse pollutos. Ubi est ergo quod tibi putas Aggaeum prophetam posse succurrere?
PL 11, 1070Bこれらすべてがこのとおりであることが明らかなのだから、諸君こそ聖なる教会から切り離されており、我々は汚れていないことを悟れ。では、預言者ハガイが汝を助けうると汝が考えるのは、どこにその理があるのか。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.9
Igitur altaria et vasa supra memorata, et in manibus vestris jamdudum fuerant, et in nostris: si infamatis manus nostras, quare illic damnatis et vestras?
PL 11, 1071Aさて、上に述べた祭壇と器は、とうから諸君の手にもあり、我々の手にもあった。もし諸君が我々の手を悪く言うなら、なぜそこで諸君自身の手をも罪に定めるのか。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.10
Sed dicitis lectum esse: Quod tetigerit pollutus, pollutum est: fac aliquem pollutum esse, ut possint ab eo tacta videri polluta: esto si solus sit tactus, et non interveniat invocatio nominis Dei, quae et tetigerit pollutus, polluta erunt, inquinari possunt si de Deo taceatur.
PL 11, 1071Aしかし諸君は、「汚れた者が触れたものは汚れる」と読まれると言う。だれかが汚れているとせよ、そうすればその者が触れたものが汚れたと見えうる。かりに触れることしかなく、神の名の呼び求めが介在しないとしよう。そのとき、「汚れた者が触れたものは汚れたものとなる」と言われるそのものは、神について沈黙されるなら汚されうるにすぎない〔底本は quae et tetigerit pollutus, polluta erunt, inquinari possunt si de Deo taceatur。本文が崩れているらしく、引用句が紛れ込んだものと解した〕。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.11
Nam si sit invocatio nominis Dei, ipsa invocatio sanctificat et quod pollutum esse videbatur.
PL 11, 1071Aというのも、もし神の名の呼び求めがあれば、その呼び求め自身が、汚れていたと見えたものさえ聖とするからである。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.12
Denique cum ducenta et quinquaginta thuribula, quae sacrilegorum et peccatorum manibus portabantur, cum eosdem peccatores absorberet terra, remanserunt de manibus eorum excussa thuribula.
PL 11, 1071Aそもそも、瀆聖の罪人たちの手に携えられていた二百五十の香炉は、大地がその罪人たちを呑み込んだとき、彼らの手から投げ出されて残った。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.13
Et dum dubitaret Aaron sanctus sacerdos, quidnam de iis faceret, audivit vocem Dei dicentis: Tolle Aaron haec vasa, et fac inde laminas, et pone in angulis arcae testamenti Domini, quoniam licet illi peccaverint qui ea ferebant; tamen vasa illa sancta sunt, quia nomen meum illic invocatum est, dicit Deus (Num XVI, 37, 38): et utique plus est portare quam tangere.
PL 11, 1071Aそして聖なる祭司アロンが、それらをどうすべきか迷っていたとき、神の声が言うのを聞いた。「アロンよ、これらの器を取り、それから薄板を作り、主の契約の箱の隅々に置け。これを運んだ者たちは罪を犯したが、それでもそれらの器は聖である。そこでわたしの名が呼び求められたからである」と神は言う(民数記16:37, 38)。そして、運ぶことは触れること以上であるのは言うまでもない。
De schismate Donatistarum libri VII 6.3.14
Ergo jam liquido apparet, ex invocatione nominis Dei posse aliquid sanctificari, etiam si peccator invocet Deum; non enim tantam vim potest habere tactus, quantam habet divini nominis invocatio: nam et vos, qui vobis de vestra sanctitate praesumitis, dicite, si tactus sanctificat aut invocatio; utique invocatio, non tactus: aut si de solo tactu praesumitis, tangite tabulam, lapidem, vestem: videamus an sancta esse possint, si de Deo taceatur.
PL 11, 1072Aそれゆえ、神の名の呼び求めによって何かが聖とされうることは、すでに明らかである。罪人が神を呼び求める場合でさえ、そうである。触れることは、神の名の呼び求めがもつほどの力を持ちえないからである。さて、自分たちの聖性について自惚れている諸君こそ、言え。聖とするのは触れることか、呼び求めか。確かに呼び求めであって、触れることではない。あるいは、触れることだけで自惚れるのなら、板や石や衣に触れてみよ。神について沈黙されるなら、それらが聖でありうるか、見てみよう。