ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VII, Caput I 第VII巻 第I章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1082A · 12 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.1

1

[1081] Donatistas minus noxios esse et ad communionem facilius admitti posse, quam eorum parentes traditionis reos. --Post Traditores ostensos et sanctam Ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias, et post peccata vestra, quae a Deo increpari meruerunt ordine suo; et iteratio sacramentorum, et praesumptiones vestrae, et terrores, ostensi sunt: jam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat: sed quoniam post invidiae silvam securibus veritatis abscissam, video adhuc vestras vel vestrorum provocationes pullulare, quas vos audio dicere, ad unam communionem non oportuisse quaeri, cum filios traditorum vos esse constiterit; ad ea pauca respondeam.

PL 11, 1082A

ドナトゥス派は、引き渡しの罪を負う自分たちの親ほど有害ではなく、より容易に交わりに受け入れうること。――引き渡し者たちが示され、聖なる教会が明らかにされ、諸君の投げつけた中傷が退けられ、そして、神に咎められるにふさわしい諸君の罪が、それぞれの順序で、すなわち秘跡の繰り返しと、諸君の僭越と、諸君の脅しとが示された後は、我々の応答と言説はもう終わるべきであった。しかし、妬みの森が真理の斧で伐り倒された後にも、諸君の、あるいは諸君の仲間の挑発がなお芽吹いているのを見るので、少しばかりそれに答えよう。諸君が言うのを聞くところでは、諸君が引き渡し者の子らであることが明らかなのだから、諸君は唯一の交わりへと求められるべきではなかった、というのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.2

2

Revera sufficiebat sibi Ecclesia Catholica habens innumerabiles populos in provinciis universis: sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed Deo vestra separatio non placebat: quoniam divulsa fuerant unius corporis membra: et contra voluntatem Dei, fratres a fratribus errabatis.

PL 11, 1083A

実際、公同の教会は、あらゆる属州に数えきれない民を持っていて、それ自体で十分であった。アフリカにおいても、少数ではあれ、十分であった。しかし、諸君の分離は神の気に入らなかった。一つの体の肢が引き裂かれたからであり、諸君は神の意志に反して、兄弟が兄弟から離れてさまよっていたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.3

3

Quamvis domesticum judicium in parentibus vestris operatum sit, ut ultro recederent qui pro admissa traditione abjici debuerant: nullum judicium celebratum est, sed sententiae est operatus effectus.

PL 11, 1083A

諸君の親たちの上には内輪の裁きが働いたが、それは、犯した引き渡しのゆえに追い出されるべきだった者たちが、自分から退くようにということであった。いかなる裁判も開かれず、ただ判決の効果が働いたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.4

4

Pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in Concilio Numidiae confessi sunt: sed ne invidia esset , excusata est judicandi severitas; dum majores vestri ultro invenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo, quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur.

PL 11, 1083B

彼らは、ヌミディア会議で自分たちについて告白した引き渡しのゆえに、追い出されるべきであった。しかし、妬みが生じないように、裁く厳しさは免ぜられた。諸君の先人たちは、自分から罪責への対処を考え出し、自分たちの犯罪を覆い隠して、あたかも高慢な者のように立ち去ったのである。彼らには、悲しみ恥じ入ることこそふさわしかったのに。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.5

5

Illi namque si illo tempore, bono pacis unitas fieret, et si ad Ecclesiam Catholicam sponte venissent: non sicut vos, quos non sine voluntate Dei adductos esse constat, ut rediretis unde erraveratis (quamvis adhuc erretis), si ad Catholicam (ut dixi) sponte venissent, quia traditores fuerant: de talibus recipiendis dubitarent forsitan nostri majores; sed nobis laetandum est, quod tales usque ad nostra tempora minime duraverunt.

PL 11, 1083B

あの者たちは、もしその時、平和の善のために一致が成り、公同の教会に自ら来ていたなら——神の意志なしにではなく連れ戻されたことが明らかな諸君、すなわち、まださまよっているとはいえ、さまよい出た所へ戻るべく連れ戻された諸君のようにではなく、すでに述べたとおり、自ら公同の教会に来ていたなら——、引き渡し者であったのだから、そのような者を受け入れることについて、我々の先人たちはおそらくためらったであろう。しかし我々は、そのような者たちが我々の時代までまったく続かなかったことを喜ぶべきである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.6

6

Ergo hodie negotium novum est, dum vobiscum res, non cum illis agenda est. Quamvis ab ipsis ad vos videatur haereditaria macula esse transmissa: tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus vestris, secundum judicium Dei, qui locutus est per Ezechielem Prophetam, dicens: Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccat, sola punietur (Ez. XVIII, 4) .

PL 11, 1084A

それゆえ今日の事は新しい。我々が事を行うのは諸君とであって、あの者たちとではないからである。世襲のしみが、あの者たちから諸君へ伝えられたように見えるにしても、この名目においては、諸君は自分の父たちとともに罪ある者となることはできない。エゼキエル預言者を通して語った神の裁きによれば、こうである。「父の魂は私のものであり、子の魂も私のものである。罪を犯す魂だけが罰される」(エゼキエル18:4)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.7

7

Quae res jam et antiquis saeculis, in ipsis natalibus mundi probata est, dum non pertinuit ad Seth filium Adae, patris admissum. Sed ne quis dicat alio loco scriptum esse, dicente Domino: Mala patrum usque in quartam progeniem redditurum (Exod. XX, 5) .

PL 11, 1084A

この事は、すでに古い時代に、世界のまさに誕生のときに確かめられた。アダムの子セツには、父の犯した過ちが及ばなかったのである。しかし、別の箇所に、主が「父たちの悪を、第四の世代まで報いる」(出エジプト記20:5)と言って書かれている、とだれかが言わないように〔言っておく〕〔ne quis dicat の主文は省かれている。次節の答えを導く予防の句と取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.8

8

Illius sunt procul dubio ambae voces; sed non ad unum populum sonat utraque. Prima est per Moysem ad certum genus hominum: secunda, per Ezechielem ad alterum genus hominum.

PL 11, 1084A

疑いなく、二つの言葉はどちらも彼のものである。しかし、両方が同じ一つの民に向けて響くのではない。第一のものはモーセを通して、ある一定の人々に向けて、第二のものはエゼキエルを通して、別の人々に向けて〔語られた〕。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.9

9

Dum sciret Deus Judaeos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) : de praescientia Deus vidit pro magnitudine culpae parum fuisse quod dicturi erant; et ut competentibus poenis lueretur offensio, ipsis Judaeis comminatus est, dicens: Se mala patrum usque in quartam progeniem redditurum.

PL 11, 1084B

神は、ユダヤ人たちがポンティウス・ピラトのもとで「この者の血は、我々と我々の子らの上にあれ」(マタイ27:25)と言って宣言することを知っていたので、予知によって、罪の大きさに比べて、彼らが言おうとしていることは足りないと見た。そして、その罪過がふさわしい罰によって償われるように、そのユダヤ人たちに、自分は父たちの悪を第四の世代まで報いるであろうと言って、威嚇した。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.10

10

Ergo haec vox ad solos Judaeos specialiter pertinet. Caeterum, illa ad Christianos, qua dignatus est promittere non vindicare in filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur.

PL 11, 1084B

したがって、この言葉は特にユダヤ人だけに関わる。他方、あの言葉はキリスト者に向けられたものであり、それによって彼は、父たちが何かを犯しても子らには報復せず、子らが何かを誤っても父たちには報復しないと約束した。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.11

11

Temporibus unitatis, principes vestri qui probantur ista fecisse, jam e vivis excesserant, vobis quasi haereditariam maculam relinquentes, quam prius Deus a vobis providentia sua sic diluit, dum inter patres et filios (sicut supra diximus) separavit.

PL 11, 1084B

一致の時代には、これらのことをしたと証明される諸君の指導者たちは、すでにこの世を去っていて、諸君に、いわば世襲のしみを残していた。そのしみを、神は先に、その摂理によって、父たちと子たちのあいだを、先に述べたとおり切り分けることによって、諸君から洗い流したのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.1.12

12

Igitur quia tradere peccatum est, videant parentes vestri, quid in judicio Dei respondeant: vestrum tamen (quia aliis temporibus estis) peccatum esse non potest.

PL 11, 1085A

したがって、引き渡すことは罪であるから、諸君の親たちは、神の裁きにおいて何と答えるか、自ら考えるがよい。しかし、それは諸君の罪ではありえない。諸君は別の時代にいるのだから。