ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput XXVII 第I巻 第XXVII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 937A · 9 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.1

1

Purgatio Felicis ordinatoris Caeciliani. -- Sed quia in ipsa causa jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris: postquam ordinatus in urbe purgatus est, et purgandus adhuc remanserat ordinator.

PL 11, 937A

カエキリアヌスを叙階した者フェリクスの身の潔白の審理。――ところで、公同の教会では、この事件において早くから二人の人物、すなわち叙階された者と叙階した者が苦境にあると見られていた。叙階された者はローマで潔白とされたが、叙階した者はなお潔白の審理を受けるべく残っていた。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.2

2

Tunc Constantinus ad Aelianum Proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. Sedit is cui erat indictum .

PL 11, 937A

そこでコンスタンティヌスは総督アエリアヌスに書き送り、公務の差し障りを除いて、アプトゥンガのフェリクス〔底本は Autumnitani。アプトゥンガの人と読む。ミーニュの注 (41) は彼を Felix Aptungitanus と呼ぶ〕の生涯について公開で調べさせた。命を受けた者が席に着いた。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.3

3

Inducti sunt Claudius Saturianus, curator Reipublicae, qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur, Callidius Gratianus, et Magistratus Alfius Caecilianus, sed et Superius stationarius perductus, et Ingentius scriba publicus, pependit sub metu imminentium tormentorum.

PL 11, 937A

引き出されたのは、迫害の時にフェリクスの都市にいた市の監督官クラウディウス・サトゥリアヌス、また事件が追及された当時の現職の監督官カッリディウス・グラティアヌス、政務官アルフィウス・カエキリアヌスであり、さらに守備兵〔stationarius は駐屯の兵ないし警吏と取った〕スペリウス〔Superius は人名と取った〕も連れて来られ、公の書記インゲンティウスは差し迫る拷問への恐れのなかで吊るされた〔pependit は拷問台に吊るされたと取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.4

4

Responsis omnium nihil tale inventum est in vita Felicis episcopi, propter quod ordinare non potuisset.

PL 11, 938A

すべての者の答えから、司教フェリクスの生涯には、彼が叙階を行えなかったと言えるような事柄は何も見いだされなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.5

5

Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerant in causa Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis officialis publici ipsius temporis.

PL 11, 938A

議事録の巻が保管されており、そこには、この事件に居合わせた者たちの名、すなわち監督官クラウディウス・サトゥリアヌス、政務官カエキリアヌス、守備兵スペリウス、書記インゲンティウス、当時の公の役人ソロの名が収められている。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.6

6

Post quorum responsa, a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, liberum esse ab exustione instrumentorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas scripturas tradiderit vel exusserit.

PL 11, 938A

彼らの答えのあと、前述の総督によって判決のこの一部が述べられた。「敬虔な司教フェリクスが文書の焼却の罪を免れていることは明白である。なぜなら、彼について、いとも敬虔な聖書を引き渡した、あるいは焼いたと、誰も何事も証明しえなかったからである。」

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.7

7

Omnium enim interrogatio suprascriptorum manifesta est, nullas scripturas deificas, vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse.

PL 11, 938A

「前記のすべての者への尋問から、神聖な文書は、見つかったことも、損なわれたことも、焼かれたこともなかったことが明白だからである。」

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.8

8

Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus, illis temporibus, neque praesens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque aliquid tali fieri jusserit. Unde pulsa atque extersa infamia, cum ingenti laude de illo judicio recessit.

PL 11, 938B

「議事録に収められているのは次のことである。敬虔な司教フェリクスは、あの時期にその場におらず、同意を与えもせず、そのようなことをなすよう命じもしなかった。」〔判決の引用の終わりは底本に示されていない。ここまでと取った〕それゆえ悪評は払われ、拭い去られ、彼は大いなる称賛を得てその裁きの場から退いた。

De schismate Donatistarum libri VII 1.27.9

9

Jamdudum opinionis incertae, et inter caligines, quas livor et invidia exhalaverat, latere veritas videbatur. Sed etiam omnis scriptura memorata, et actorum voluminibus, et epistolis commemoratis aut lectis revelata est.

PL 11, 939A

かねてより世評は定まらず、妬みと嫉みが吐き出した闇のただなかに真理は隠れているかに見えた。だが、言及された文書はすべて、議事録の巻と、言及され、あるいは読まれた書簡によって、明らかにされたのである。