De schismate Donatistarum libri VII 2.14.1
Catholicos nihil crudeliter egisse. --Et tu hujus vocis oblitus, ad invidiam Catholicis faciendam, his locutus es verbis: Neque enim Ecclesia illa dici potest quae cruentis morsibus pascitur, et sanctorum sanguine et carnibus opimatur.
PL 11, 966A公同の者たちは何ひとつ残酷なことをしなかった。――そして汝は、この言葉を忘れ、公同の者たちへの憎悪をかき立てるために、こう語った。「血まみれの噛みつきによって養われ、聖徒たちの血と肉で肥え太るような教会は、教会と呼ぶことはできない」。
De schismate Donatistarum libri VII 2.14.2
Certa membra sua habet Ecclesia episcopos, presbyteros, diaconos, ministros, et turbam fidelium: dicite cui generi hominum in Ecclesia nostra hoc possit adscribi quod objicere voluisti? specialiter nomina aliquem ministrum; ostende aliquem diaconum nomine suo; indica hoc ab aliquo factum esse presbytero; proba hoc episcopos admisisse; doce aliquem nostrum cuiquam insidiatum esse.
PL 11, 966A教会には定まった肢体がある。司教、司祭、助祭、奉仕者、そして信徒の群れである。諸君は言え。汝が非難しようとしたことは、我々の教会のどの種類の人間に帰せられ得るのか。奉仕者の誰かの名を特に挙げよ。助祭の誰かをその名で示せ。それがどこかの司祭によってなされたと指し示せ。司教たちがそれを犯したと証明せよ。我々の誰かが誰かを陥れたと示せ。
De schismate Donatistarum libri VII 2.14.3
Quis nostrum quemquam persecutus est? quem a nobis persecutum esse aut dicere poteris aut probare? Quia tibi unitas displicet, hoc si crimen putas, argue nos Thessalonicensibus, Corinthiis, Galatis, septem Ecclesiis quae sunt in Asia communicasse.
PL 11, 966B我々の誰が誰を迫害したのか。我々によって迫害されたのは誰だと、汝は言うことも証明することもできるのか。汝には一致が気に入らないのだから、これを罪と考えるなら、我々がテサロニケの人々、コリントの人々、ガラテヤの人々、アジアにある七つの教会と交わりを持ったと責めるがよい。
De schismate Donatistarum libri VII 2.14.4
Si nefas tibi videtur, aut si reatum putas, memoriis apostolorum et sanctorum omnium communicasse: hoc nos fecisse, non solum non negamus, sed etiam gloriamur.
PL 11, 966Bもし汝に、使徒たちとすべての聖徒たちの記念所と交わりを持ったことが許されざることに見え、あるいは咎と思われるなら、我々がそうしたことを、否定しないだけでなく、むしろ誇りとする。