ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VI, Caput VIII 第VI巻 第VIII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1080A · 11 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.1

1

Elegans et egregia comparatio Donatistarum cum aucupibus. --Omnia denique, quae a vobis geruntur, ex toto narrari non possunt: sed tamen concedantur vobis, qui erroris hujus magisterium possidetis.

PL 11, 1080A

ドナトゥス派を鳥刺しになぞらえる、優美で卓抜な比較。――結局、諸君によって行われることのすべては、語り尽くすことができない。だが、この誤りの教師の務めを手にしている諸君に、〔それらは〕譲っておこう〔concedantur は「許す」とも「譲る」とも読める。語り尽くせないので諸君に任せて措く意と取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.2

2

Jam et de vestris silere quis posset, de illis, scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut vestros faceretis seducere potuistis, non solum masculi, sed etiam feminae; ex ovibus subito facti sunt vulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex verecundis impudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices.

PL 11, 1080B

さて、諸君の側の者たち、すなわち、徒党あるいは巧みな手口によって、自分たちの者にしようと惑わすことのできた者たち、男ばかりでなく女についても、誰が黙っていられようか。彼らは、羊から突然狐となり、信徒から不実な者となり、忍耐する者から狂暴な者となり、平和を保つ者から争う者となり、素直な者から惑わす者となり、慎み深い者から恥知らずとなり、柔和な者から獰猛な者となり、無垢な者から悪意の細工師となった。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.3

3

Post quod ad vos delapsi sunt aut delapsae, dolent alios ibi esse ubi nati sunt: bene stantes in lapsus suos invitant; si scirent se gloriam consecutos, felicitate sua tacite fruerentur.

PL 11, 1080B

諸君のもとへ落ちていったのち、彼ら、彼女らは、他の者たちが自分の生まれた場所にとどまっていることを悲しむ。よく立っている者たちを、自分の転落へと誘うのである。もし自分が栄光を得たと知っていたなら、黙ってその幸いを楽しんでいただろう。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.4

4

Nunc autem perditos, transitus suos consolari cupientes, caeteros ut similiter labantur, invitant; et residentes in sinu matris Ecclesiae, quasi pigros et tardos accusant.

PL 11, 1080B

だが今や彼らは、破滅した自分の移りゆきを慰めようとして、他の者たちも同じように滑り落ちるよう誘い、母なる教会のふところにとどまっている者たちを、怠惰でのろまな者のように責める。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.5

5

His enim verbis loqui non erubescunt: Caï Seï, vel Caïa Seïa, quamdiu te tenes? hoc est dicere: imitare lapsus meos, imitare transitus turpes. Quamdiu fidelis vocaris? jam fidem desere, jam poenitentiam disce: vos estis aucupes, et illi aut illae sunt aves.

PL 11, 1080C

彼らはこのような言葉を口にして恥じない。「ガイウス・セイウスよ、あるいはガイア・セイアよ〔「某」を意味する通称〕、いつまで踏みとどまっているのか」。これはすなわち、「私の転落に倣え、恥ずべき移り変わりに倣え。いつまで信徒と呼ばれているのか。さあ信仰を捨てよ、さあ悔悛を学べ」ということである。諸君は鳥刺しであり、彼ら、彼女らは鳥である。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.6

6

Sed quia non est unum aucupum genus: alii sunt qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aves simplici volatu naturalibus ramis insidunt: non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia: ars una est et sola capiendi peritia.

PL 11, 1081A

だが鳥刺しの種類は一つではない。ある者は素朴な技で、深く根を下ろして森の面いっぱいに広がる樹々を目指し、そこでは鳥が素朴な飛び方で自然の枝にとまる。そこには詐術は数えられず、巧みな策もない。技は一つ、捕らえる腕前があるだけである。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.7

7

Illi vos aucupi similes dico, qui post discessum noctis, ante lucis adventum, non aliorum more naturales vadit ad arbores. Sed ipse arborem portans, futurum nemus stringit in fascem, aridam arborem nullis radicibus fultam, multiplici fraude componit.

PL 11, 1081A

私は、諸君を次のような鳥刺しに似ていると言う。彼は、夜が去ったあと、光の到来の前に、他の者たちのやり方のようには自然の樹々へ行かない。自ら樹を携え、これから生える森を束ねてひとまとめにし、根に支えられない枯れた木を、幾重もの詐術で組み立てる。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.8

8

Cui adulterinos inserit ramos, et quae suas jamdudum succisa perdiderat, alienas accipit frondes. Alias aves clausas portat in cavea; evisceratas alias ad imaginem viventium, olim exstinctas, fallacibus ramis, quasi viventes imponit.

PL 11, 1081A

その木に偽りの枝を接ぎ、とうに切られて自分の枝を失っていたものが、他のものの葉を受ける。ある鳥は籠に閉じ込めたまま携え、別の鳥は、とうに死んでいて、はらわたを抜かれているのに、生きている鳥の姿に似せて、偽りの枝に、あたかも生きているかのようにとまらせる。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.9

9

Aliae latent in caveis; aliae quasi viventes videntur in ramis. Jungitur una geminata fraude calliditas; et ut decipi vivarum volantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, videntur tendere colla cum vocibus; et quae latent in carcere suo, quasi de gutture cantant alieno.

PL 11, 1082A

ある鳥は籠の中に隠れ、ある鳥は枝の上であたかも生きているように見える。二重の詐術によって一つの狡知が結ばれる。生きて飛ぶ鳥たちの素朴さが欺かれうるように、死んでいることが確かな鳥たちが、鳴き声とともに首を伸ばしているように見え、牢に隠れているものが、他者の喉から歌っているかのように歌う。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.10

10

Inter alterius imaginem et alterius vocem dolus unus operatur: captivae liberas capiunt, et mortuae viventes occidunt.

PL 11, 1082A

一方の姿と、もう一方の声のあいだで、一つの欺きが働く。捕らわれた者が自由な者を捕らえ、死んだ者が生きている者を殺すのである。

De schismate Donatistarum libri VII 6.8.11

11

Tales sunt, quos aut rebaptizatione, aut poenitentia sauciastis, ne soli aut solae periisse videantur, alios vel alias secum perire magno studio et labore contendunt.

PL 11, 1082A

彼らはそうした者たちである。諸君が再洗礼によって、あるいは悔悛によって傷つけた者たちは、自分たちだけが滅びたと思われぬように、他の男たち、女たちを自分とともに滅ぼそうと、大いに熱心に骨折って励んでいる。