De schismate Donatistarum libri VII 3.9.1
Procuranda erat unitas in Africa. --Gaudet totus orbis de unitate Catholica, praeter partem Africae, in qua incendium de scintilla conflatum est. Ab operariis unitatis querimini nescio quae esse commissa.
PL 11, 1019Cアフリカでは一致が図られねばならなかった。――全世界が公同の一致を喜んでいる。ただアフリカの一部だけは別で、そこでは火花から火事が燃え上がった。諸君は、一致の働き手たちによって何やらが行われたと嘆いている。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.2
Hoc non queritur Italia, non Gallia, non Hispania, non Pannonia, non Galatia, non Graecia, non cum tot provinciis suis Asia; quia nihil illic fuerat emendandum, nullus illuc missus est (ut ita dixerim) sartor; et hic in Africa jamdudum populo in unitate manente, vestis fuerat sana; aemula manu inimici discissa est.
PL 11, 1020Aこのことをイタリアは嘆かず、ガリアも、ヒスパニアも、パンノニアも、ガラテヤも、ギリシアも、あまたの属州を擁するアジアも嘆かない。そこには正すべきものが何もなく、(言ってみれば)繕い屋がそこへ送られることもなかったからである。ここアフリカでも、民がとうの昔から一致のうちにとどまっていたときには、衣は無傷であった。それが敵のねたみ深い手によって引き裂かれたのである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.3
Pendebant quodammodo panni de una vestis origine; et de una radice venientes, ab invicem divisi sunt rami.
PL 11, 1020A布切れはいわば一枚の衣という同じ源からぶら下がっていた。また、一本の根から出た枝々が、互いに引き離されたのである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.4
Ut quid se pars parti anteponit? ut quid se super alterum pannum alter pannus extollit, cum meliorem se probare non poterit? quid enim si dicat contemptus pannus, Quid te tantum extollis?
PL 11, 1020Aなぜ一方の部分は他方の部分に自分を優先させるのか。なぜ一方の布切れは他方の布切れの上に自分を高めるのか。自分のほうが優れていることを証明できはしないのに。蔑まれた布切れがこう言ったらどうなのか、「お前はなぜそれほど自分を高めるのか。」
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.5
Nonne pares crevimus? in manibus conficientium simul fuimus? apud lotorem, pariter mundati sumus? inimicus nos voluit ab invicem excidere; adversarius pulcritudinem nostram voluit deformare. In parte vestis adhuc unum sumus, sed in diversa pendemus.
PL 11, 1020B「我々は同じように育ったのではないか。仕上げる者たちの手の中に、我々は一緒にいたのではないか。洗い張りの者のもとで、我々は等しく清められたのではないか。敵が我々を互いに切り離そうとし、仇敵が我々の美を損なおうとしたのだ。衣の一部分において、我々はなお一つであるが、別々の方向にぶら下がっている。」
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.6
Quod enim scissum est, ex parte divisum est, non ex toto; cum constet merito, quia nobis et vobis ecclesiastica una est conversatio; et si hominum litigant mentes, non litigant sacramenta.
PL 11, 1020Bというのは、裂けたものは部分的に分かれたのであって、全体が分かれたのではない。我々と諸君にとって教会の生活が一つであることは、まことに明らかだからである。人間の心が争っているとしても、秘跡は争っていない。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.7
Denique possumus et nos dicere: Pares, credidimus, et uno sigillo signati sumus, nec aliter baptizati quam vos: Testamentum divinum legimus pariter; unum Deum rogamus; Oratio Dominica apud nos et apud vos una est; sed scissa (ut supra diximus) parte, partibus hinc atque inde pendentibus, sartura fuerat necessaria.
PL 11, 1020Bそうである以上、我々もこう言うことができる。「我々は等しく信じ、一つの封印で印をつけられ、洗礼を受けた仕方も諸君と別ではない。神の契約〔の書〕を我々は等しく読み、唯一の神に祈る。主の祈りは我々のもとでも諸君のもとでも一つである」と。しかし、先に述べたように、部分が裂かれ、その部分があちらとこちらにぶら下がっているので、繕いが必要であったのだ。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.8
Et tamen hujus rei artifex aut operarius, dum vult vestem in antiquam faciem revocare, vicina fila compungit. Displicet tibi sartor, qui scissuram, dum sanat, vulnerat; ille tibi magis displiceat, qui fecit, ut sartor peccare potuisset.
PL 11, 1020Cそれでもなお、この仕事の職人あるいは働き手は、衣を元の姿に戻そうとするうちに、近くの糸を突き刺してしまう。汝は、裂け目を治しながら傷つける繕い屋が気に入らないのだ。ならば、繕い屋が過つことを可能にした者のほうが、汝にはいっそう気に入らぬはずである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.9.9
Quae in vos ab operariis unitatis dicitis esse commissa; aut ad parentes vestros pertinent, quorum causa facta sunt; aut ex voluntate Dei descendunt. Nos autem inde alieni sumus.
PL 11, 1020C諸君が一致の働き手たちによって自分たちに加えられたと言うことは、その原因を作った諸君の親たちに帰せられるか、あるいは神の意志から出たものである。我々はそれとは無縁である。