ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber III, Caput VII 第III巻 第VII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1015A · 15 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.1

1

Macarius a Donatistarum calumniis defenditur. --Sed arguendus (ut dicitis) vobis videtur esse Macarius, cum voluntate Dei aestimatis eum hoc facere non potuisse.

PL 11, 1015A

マカリウスはドナトゥス派の中傷から弁護される。――だが諸君には、(諸君の言うように)マカリウスが責められるべきだと見える。神の意志によってはそれを行いえなかったはずだと諸君は考えるからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.2

2

Habetis hujusmodi reos antiquos: accusate primo Moysem, ipsum legislatorem; qui cum de Sina monte descenderet, prope necdum propositis tabulis legis, in quibus scriptum erat, non occides: tria millia hominum uno momento jussit occidi.

PL 11, 1015A

諸君にはこの種の古い被告たちがいる。まず立法者その人モーセを告発するがよい。彼がシナイ山から下ったとき、「殺してはならない」と書かれた律法の板をほとんどまだ示しもしないうちに、三千人の者を一瞬のうちに殺すよう命じたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.3

3

Macarium differte paulisper, Phineem filium sacerdotis, quem paulo ante memoravi, primo in judicium provocate (Num. XXV) : si tamen inveneritis praeter Deum aliquem judicem. Nam quod accusatis in persona ipsius, a Deo laudatum est quod in zelo Dei factum est.

PL 11, 1015B

マカリウスはしばらく措くがよい。祭司の子ピネハス、先ほど私が言及した者を、まず裁きの場に呼び出すがよい(民数記25)。もっとも、神のほかに裁き主を見いだせるならばの話だが。というのは、諸君が彼の人格において非難していることは、神の熱情によってなされたのであるから、神によって称賛されたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.4

4

Supprimite interim voces quas in Macarium dictat invidia. Recurrite primo ad Eliam prophetam, qui in rivo Cison, cum pareret voluntati Dei, quinquaginta et quadringentos occidit. Sed forte dicatis, illos merito occisos, istos indigne.

PL 11, 1015B

その間、嫉みがマカリウスに向けて口述する言葉は抑えよ。まず預言者エリヤのもとへ立ち返れ。彼はキション川で、神の意志に従って、四百五十人を殺した。だが諸君はおそらくこう言うであろう、あの者たちが殺されたのは当然だが、この者たちは不当にだ、と。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.5

5

Numquam sequitur vindicta, nisi ejus antecesserit causa. Vindicavit (ut diximus) Moyses, vindicavit Elias, vindicavit Phinees; et non vultis ut vindicaverit Macarius. Nihil offenderant qui occisi esse dicuntur.

PL 11, 1015B

復讐は、その原因が先立たぬかぎり、決して続かない。(先に述べたとおり)モーセが復讐し、エリヤが復讐し、ピネハスが復讐した。それなのに諸君は、マカリウスが復讐したとは認めようとしない。殺されたと言われる者たちは何の罪も犯していなかった、というのか。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.6

6

Sit Macarius reus, in eo quod solus nobis nescientibus, sed vobis provocantibus fecit. Quare nobis fit invidia, cum aliena sunt facta? et in vobis est causa; quia propter vos, qui foris fuistis, quamquam et nunc foris esse videamini, evenisse dicitur; non propter nos, qui intus habitamus, et numquam de radice recessimus.

PL 11, 1016A

マカリウスは、我々の知らぬうちに、だが諸君の挑発によって、ただ一人で行ったという点では、咎められるがよい。しかるに、他人のなしたことで、なぜ我々に非難が向けられるのか。原因は諸君にある。というのは、〔このことは〕外にいた諸君のために起こったと言われるのであり、諸君は今もなお外にいると見える。内に住み、根から決して離れたことのない我々のためではない。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.7

7

Sed quia supra memoratorum personas per ordinem diximus, videamus quare Moyses tria millia hominum jussit occidi (Exod. XXXII) ; quare Phinees duo (Num. XXV) ; et quare Elias quadringentos et quinquaginta (III Reg. XVIII) ; quare Macarius duos, quorum nomina quotidie (ut supra dixi) flabello invidiae ventilatis.

PL 11, 1016A

さて、前述の者たちの人物を順に述べたので、見よう。なぜモーセは三千人を殺すよう命じたのか(出エジプト記32)、なぜピネハスは二人を〔殺したのか〕(民数記25)、なぜエリヤは四百五十人を〔殺したのか〕(列王記三18)、なぜマカリウスは二人を〔殺したのか〕。この二人の名を、諸君は(先に述べたとおり)毎日、嫉みの扇であおいでいる。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.8

8

Constat in eos vindicasse, a quibus jussio divina contempta est. Nam, Non tibi facies sculptile (Exod. XX) , Dei vox est: et, non facies adulterium, ejusdem Dei vox est: non sacrificabis idolis (Ps. XXXIII, 15) , idem Deus locutus est: et non facies schisma; et quaere pacem et consequeris eam, ejusdem praeceptum est.

PL 11, 1016A

彼らが復讐したのは、神の命令を蔑ろにした者たちに対してであったことは明らかである。なぜなら、「汝は自分のために彫像を作ってはならない」(出エジプト記20)は神の声であり、「姦淫してはならない」も同じ神の声であり、「偶像に生贄を捧げてはならない」(詩篇33:15)〔この引照は底本の印刷どおり。詩篇33:15 は後の「平和を求めよ」の句に当たり、この句とは合わない〕と語ったのも同じ神であり、「分派を作ってはならない」、また「平和を求めよ、そうすれば汝はそれを得る」も、同じ神の命令だからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.9

9

Temporibus Moysi populus Israel caput vituli coluit, quod illis sacrilega flamma conflavit; ideo tria millia hominum occidi meruerunt, quia Dei vox videbatur esse contempta.

PL 11, 1016B

モーセの時代に、イスラエルの民は子牛の頭を拝んだ。それは彼らのために瀆聖的な炎が溶かして作ったものである。三千人が殺されるに値したのは、神の声が蔑ろにされたと見られたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.10

10

Phinees adulteros uno ictu percussit: laudari a Deo meruit: quoniam divinorum praeceptorum contemptores occidit.

PL 11, 1016B

ピネハスは姦淫者たちを一撃で打った。そして神に称賛されるに値した。神の命令を蔑む者たちを殺したからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.11

11

Et quadringenti et quinquaginta quos Elias occidisse legitur, ideo occisi sunt, quia contra jussionem Dei, per quod falsi vates erant, Dei praecepta contempserant.

PL 11, 1016B

またエリヤが殺したと読まれる四百五十人も、神の命令に背いて神の戒めを蔑んだゆえに殺されたのであり、そのことによって彼らは偽預言者であった〔per quod falsi vates erant の係りは定かでない。神の命令に背いたことによって偽預言者であった、と取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.12

12

Et illi, quorum nominibus Macarium criminatis, nec a falsis vatibus longe sunt; quia vos Deus dixit futuros esse falsos vates, quod proximo loco probaturi sumus: et dum pacem noluerunt respicere, ne in uno cum fratribus habitarent, contra praecepta et contra voluntatem Dei pertinaciter obstiterunt.

PL 11, 1016B

そして、その名によって諸君がマカリウスを咎めているあの者たちも、偽預言者から遠くない。神が、諸君は偽預言者になるだろうと言ったからであり、そのことは次の箇所で我々が証明する。また彼らは、平和を顧みることを望まず、兄弟たちと一つになって住むまいとして、神の命令と意志に頑なに逆らったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.13

13

Ergo videtis a Moyse, et Phinee, et Elia, et Macario, similia esse facta, quia ab omnibus unius Dei praecepta sunt vindicata.

PL 11, 1017A

ゆえに諸君は、モーセ、ピネハス、エリヤ、マカリウスによって、似たことがなされたのを見る。唯一の神の命令が、彼らすべてによって復讐されたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.14

14

Sed video vos hoc loco tempora separantes, ut alia fuerint tempora ante Evangelium, alia post Evangelium: in quo potestis dicere, quia scriptum est, ut a Petro jam gladius conderetur, quo auriculam servi sacerdotis abstulerat (Matth. XXVI) , quem servum potuerat quasi devotus Petrus occidere: sed Christus pati venerat, non defendi.

PL 11, 1017A

だが私は見る、諸君がこの箇所で時代を分け、福音の前の時代と福音のあとの時代は別だとしているのを。それについて諸君はこう言いうる。書かれているとおり、ペトロによってすでに剣は納められた。それで彼は祭司の僕の耳を切り落としていた(マタイ26)。敬虔なペトロはこの僕を殺すこともできたであろうが、キリストは苦しむために来たのであって、守られるためではなかった、と。

De schismate Donatistarum libri VII 3.7.15

15

Et si cogitatum suum Petrus impleret, in passione Christi videretur servus vindicari, non populus liberari.

PL 11, 1017A

もしペトロが自分の考えを果たしていたなら、キリストの受難において、僕が復讐されたとは見えても、民が解放されたとは見えなかったであろう。