De schismate Donatistarum libri VII 1.14.1
Concilii Cirtensis acta. --Hi, et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem, (quia Basilicae necdum fuerant restitutae) in domum Urbani Carisi consederunt die III Iduum Maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus.
PL 11, 912Aキルタ会議の記録。――これらの者たちと、ほかの者たち、すなわち彼らが汝の指導者たちであったことを我々が少し後で示す者たちは、迫害ののち、キルタの町で、(聖堂がまだ再建されていなかったので)ウルバヌス・カリシウスの家に、五月のイドゥスの三日前の日に集まった。当時助祭であったヌンディナリウスの記録がそれを証しており、古い羊皮紙の古さもまた証言を与える。疑う者たちには、我々はそれを示すことができる。
De schismate Donatistarum libri VII 1.14.2
Harum namque plenitudinem rerum, in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi, interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse confessi sunt.
PL 11, 913A実際、これらの事の全容は、信用を全うするために、これらの小冊子の最後の部分に付け加えた。これらの司教たちは、ティギシスのセクンドゥスの尋問に対し、〔聖書を〕引き渡したと告白した。
De schismate Donatistarum libri VII 1.14.3
Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit; non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare.
PL 11, 913Aそしてセクンドゥス自身が、プルプリウスから、自分も長く衛兵のもとにいて、逃げず、釈放されたのだと咎められ、釈放されたのは理由のないことではなく、引き渡したからにほかならない、と言われたとき、もはや全員が立ち上がってざわめき始めていた。
De schismate Donatistarum libri VII 1.14.4
Quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est, Victor Garbensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurionis.
PL 11, 914A彼らの気勢を恐れたセクンドゥスは、兄弟の子である年少のセクンドゥスから、そのような案件は神に任せておくようにとの助言を受けた。残っていた者たちに意見が求められた。すなわち、ガルバのウィクトル、ロタリアのフェリクス、ケントゥリオネスのナボルである〔底本は a Rotario / a Centurionis。ミーニュの異読注は、前者をアウグスティヌスに見える Rotaria とし、後者をカルタゴ協議録に「ケントゥリオネスの司教」(episcopus Centurionensis)と見える地とする〕。
De schismate Donatistarum libri VII 1.14.5
Ii dixerunt talem causam Domino debere reservari: et dixit Secundus, sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias, et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores.
PL 11, 915A彼らは、そのような案件は主に任せておくべきだと言った。セクンドゥスは「皆、座れ」と言い、そこで皆が「神に感謝」と言って、座った。こうして汝は、パルメニアヌス兄弟よ、誰が明らかに引き渡し者であったかを知っているのである。