ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber IV, Caput II 第IV巻 第II章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1029A · 13 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.1

1

Donatistas esse fratres Catholicorum. --Hujus rei apertissimam veritatem, Parmeniane frater, agnosce.

PL 11, 1029A

ドナトゥス派は公同の者たちの兄弟であること。――この事柄のきわめて明白な真理を、パルメニアヌス兄弟よ、認めよ。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.2

2

Si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter a me dictum, libenter audire dignaris: fac, ut tibi sit fastidiosum; tamen nobis est necessarium, ne forte juxta probationem hujus nominis, tacendo rei esse videamur.

PL 11, 1029B

もっとも、私がしばしば口にしてきたこの兄弟という名を、汝が喜んで聞こうとするならば、の話だが。たとえそれが汝にとって煩わしいとしても、我々にとってはこれは必要である。この名の立証に照らして〔底本の juxta probationem hujus nominis は係りが定かでない。このように取った。ミーニュの異読注 e によれば、写本 S. G. は tot probationes と読む〕、黙っていることで咎ある者と見られることのないようにするためである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.3

3

Si enim tu non vis esse frater, ego esse incipio impius, si de nomine isto tacuero. Estis enim fratres nostri, et nos vestri, propheta dicente: Nonne vos unus Deus creavit, unus pater genuit, (Malach. II, 10) ?

PL 11, 1029B

というのも、汝が兄弟であることを望まないとしても、この名について私が黙っているなら、私は不敬な者になり始めるからである。諸君は我々の兄弟であり、我々は諸君の兄弟である。預言者がこう言っている。「一つの神が汝らを創造したのではないか。一人の父が汝らを生んだのではないか」(マラキ2:10)。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.4

4

Non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: Dii estis, et filii altissimi omnes (Ps. LXXXI, 6) .

PL 11, 1029B

諸君が兄弟でないということはありえない。すべての人に「汝らは神々であり、みな至高者の子らである」(詩篇81:6)と言われているのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.5

5

Et nos et vos qui praeceptum unum accepimus, in quo dictum est: Ne vocetis vobis quemquam patrem in terris, quia unus est Pater vester in coelis (Matth. XXIII, 9) .

PL 11, 1029B

我々も諸君も、一つの命令を受けた。そこでは「地上の誰をも、汝らの父と呼ぶな。汝らの父は天にいる唯一の父だからである」(マタイ23:9)と言われている。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.6

6

Salvator noster Christus solus natus est Filius Dei: sed et nos et vos filii Dei uno modo facti sumus, sicut in Evangelio scriptum est: Venit Filius Dei, quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 2) .

PL 11, 1029B

我々の救い主キリストだけが神の子として生まれた。しかし我々も諸君も、同じ一つの仕方で神の子とされた。福音書にこう書かれているとおりである。「神の子が来た。彼を受け入れた者はすべて、その名を信じる者たちが神の子となる力を、彼から与えられた」(ヨハネ1:2〔ミーニュの引照のまま。句の所在は1章12節に当たる〕)。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.7

7

Nos et facti sumus et dicimur: vos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non vultis, nec audire ipsum Filium Dei dicentem: Felices pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) .

PL 11, 1030A

我々は神の子とされており、またそう呼ばれている。諸君は神の子とされているが、そう呼ばれない。諸君は平和をつくる者であろうとせず、また神の子自身が「幸いなるかな、平和をつくる者たち。彼らは神の子と呼ばれるからである」(マタイ5:9)と言うのに耳を傾けようともしないからである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.8

8

Christus veniens, Deum et hominem revocavit in pacem: Et fecit ambos unum, tollens medium sepem parietis (Ephes. II, 13) . Vos nobiscum, id est, cum fratribus, pacem habere non vultis.

PL 11, 1030A

キリストは来て、神と人とを平和へ呼び戻した。「そして双方を一つとし、隔ての中の壁を取り除いた」(エフェソ2:13)。諸君は我々と、すなわち兄弟たちと、平和を持とうとしない。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.9

9

Non enim potestis non esse fratres, quos iisdem sacramentorum visceribus una mater Ecclesia genuit, quos eodem modo adoptivos filios Deus pater excepit.

PL 11, 1030A

諸君は兄弟でないということはありえない。一つの母なる教会が、同じ秘跡の胎によって生んだ者たち、父なる神が同じ仕方で養子の子として受け入れた者たちなのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.10

10

Unde hujus temporis praescius Christus, quia futurum erat ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut vel in oratione unitas remaneret, ut preces jungerent, quos discrepaturae fuerant partes.

PL 11, 1030A

それゆえキリストは、今の時を先に知っていた。すなわち、今日我々と諸君が不和になるであろうことを。そこで彼は、せめて祈りにおいて一致が残るように、いずれ分かれることになる側の者たちを、祈りによって結びつけるような祈りの命令を与えた。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.11

11

Oramus pro vobis, quia volumus; et vos pro nobis, et cum non vultis: aut dicat unusquisque vestrum: Pater meus qui in coelis es, et panem meum quotidianum da mihi hodie, et dimitte mihi peccata, quomodo et ego debitori meo.

PL 11, 1030B

我々は諸君のために祈る。そうしたいからである。諸君も我々のために祈る、たとえそうしたくなくとも。さもなくば、諸君の一人ひとりがこう言ってみるがよい〔我々のために祈りたくないなら、主の祈りの「我々」を「私」に変えて祈ってみよ、という皮肉と取った〕。「天にいる我が父よ、我が日ごとの糧を今日私に与えよ。私の罪を赦せ、私もまた私に負い目のある者を〔赦す〕ように」。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.12

12

Igitur si quae mandata sunt, mutari non possunt; videtis nos non in totum ab invicem esse separatos, dum et nos pro vobis oramus, volentes; et vos pro nobis oratis, et si nolentes.

PL 11, 1030B

したがって、命じられたことが変えられえないのであれば、諸君は、我々が互いに完全に切り離されているのではないことを見ている。我々は諸君のために望んで祈り、諸君は我々のために、望まなくとも祈っているのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.2.13

13

Vides, frater Parmeniane, sanctae germanitatis vincula inter nos et vos, in totum rumpi non posse.

PL 11, 1030B

パルメニアヌス兄弟よ、汝は見ている。我々と諸君のあいだの聖なる兄弟関係の絆は、完全には断ち切られえないことを。