ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber IV, Caput III 第IV巻 第III章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1030B · 8 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.1

1

Donatistas peccatores esse. --Jam peccator quaerendus est, cujus potuit vel oleum timeri, vel sacrificium repudiari. Cesset humana suspicio, utriusque partis praesumptio sileat; quis sit peccator solus indicet Deus.

PL 11, 1030B

ドナトゥス派は罪人であること。――では、罪人を探さなければならない。その油が恐れられることも、その献げ物が退けられることもあり得た、その罪人をである。人間の疑いはやみ、双方の側の思い込みは黙せ。誰が罪人であるかは、神のみが示すがよい。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.2

2

Legimus in XLIX psalmo sub secundo diapsalmate, Spiritum Sanctum dixisse: Peccatori autem dixit Deus (Ps. XLIX, 16) . Hoc loco advertenda est tota mentis intentio, et videndum, quis sit peccator.

PL 11, 1030C

我々は詩篇第四十九篇の第二のディアプサルマ〔diapsalma は詩篇の段の区切りに付された語(ヘブライ語のセラ)。その二つ目の後の段を言う〕の下に、聖なる霊がこう述べたと読む。「しかし罪人に神は言った」(詩篇49:16)。この箇所では心の全き注意を向けねばならず、誰が罪人であるかを見極めねばならない。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.3

3

Si enim post quod lectum est, peccatori autem dixit Deus: verba hujusmodi sequerentur, et diceret: tulisti arma, processisti castris, stetisti contra hostes in acie: timendum erat militi, quia potuit ipse videri peccator.

PL 11, 1031A

すなわち、「しかし罪人に神は言った」と読まれたあとに、次のような言葉が続き、神がこう言ったとしよう。「汝は武器を取り、陣営から進み出て、戦列において敵に立ち向かった」。そうであれば、兵士は恐れねばならなかったであろう、自分が罪人と見えうるのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.4

4

Aut si diceret: comparasti merces, peregrinatus es, egisti nundinas, lucri causa quod emeras vendidisti: timendum erat negociatori, quia potuit ipse videri peccator.

PL 11, 1031A

あるいは神がこう言ったとしよう。「汝は商品を買い調え、旅をし、市を営み、利益のために、買ったものを売った」。そうであれば、商人は恐れねばならなかったであろう、自分が罪人と見えうるのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.5

5

Aut si diceret: fabricasti navem, struxisti funibus, ornasti velis, opportunos ut navigares captasti ventos: timendum erat nautae, quia potuit ipse videri peccator.

PL 11, 1031A

あるいは神がこう言ったとしよう。「汝は船を造り、綱で組み上げ、帆で飾り、航海するために好都合な風をつかまえた」。そうであれば、船乗りは恐れねばならなかったであろう、自分が罪人と見えうるのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.6

6

Aut post quod lectum est: Peccatori autem dixit Deus: si sequerentur haec verba: dissensio et schisma tibi displicuit, concordasti cum fratre tuo, et cum una Ecclesia quae est in toto orbe terrarum, communicasti septem Ecclesiis et memoriis apostolorum, amplexus es unitatem: si haec subsequens lectio contineret, nobis timendum erat, nos esse potuimus peccatores.

PL 11, 1031A

あるいは、「しかし罪人に神は言った」と読まれたあとに、次の言葉が続いたとしよう。「汝は不和と分派を嫌い、汝の兄弟と和し、全地にあるただ一つの教会と交わり、七つの教会と使徒たちの記念の場と交わり、一致を抱いた」。もしこのあとに続く朗読がこれを含んでいたなら、我々こそ恐れねばならなかった、我々が罪人でありえたのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.7

7

Cum autem dicit Deus: Ad quid exponis justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem contempsisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro: sedens adversum fratrem tuum, detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

PL 11, 1031B

しかるに神はこう言っているのである。「汝は、なぜわが義を説き、わが契約を汝の口に取るのか。汝は訓戒を軽んじ、わが言葉を後ろへ投げ捨てた。汝は汝の兄弟に逆らって座し、そしり、汝の母の子に対して躓きを置いた。」

De schismate Donatistarum libri VII 4.3.8

8

Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 16) . Haec ad vos dicta sunt omnia. Excusate vos ab his omnibus, si potestis.

PL 11, 1031B

「汝は盗人を見て、彼と共に走り、姦淫する者たちと汝の分を置いた」(詩篇49:16)。これらはすべて諸君に向けて語られた。諸君がこれらすべてから己を弁明できるなら、弁明せよ。