De schismate Donatistarum libri VII 1.28.1
Conclusio hujus libri primi. --Vides, frater Parmeniane, in Catholicos traditorum nomine falso objecto, frustra esse inventum, mutans videlicet personas, et transferens merita: clausisti oculos, ne parentes tuos reos agnosceres: aperuisti eos, ut innocentes et indignos crimini copulares.
PL 11, 939Aこの第一巻の結び。――パルメニアヌス兄弟よ、汝は見ている。公同の者たちに対して引き渡し者という名を偽って投げつけたことが、空しく案出されたものにすぎないことを〔frustra esse inventum は「空しいと判明した」とも読める〕。汝はすなわち人物を入れ替え、功罪を移し替えたのである。汝は、先祖たちが罪ある者だと認めないように目を閉じ、無実の者たち、罪にふさわしからぬ者たちを罪に結びつけるために目を開いた。
De schismate Donatistarum libri VII 1.28.2
Omnia pro tempore, nihil pro veritate: ut et de te dixerit beatissimus Apostolus Paulus: Quidam autem conversi sunt in vaniloquium, volentes se esse legis doctores, non intelligentes quae dicunt, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 6) .
PL 11, 940Aすべては時宜のためで、真理のためには何ひとつない。それゆえ、汝についても最も祝福された使徒パウロはこう言ったのである。「ある者たちは、空しい言葉へと転じ、律法の教師であろうと欲しながら、自分の言っていることも、断言している事柄も理解していない」(一テモテ1:6)。
De schismate Donatistarum libri VII 1.28.3
Paulo ante docuimus vestros parentes fuisse traditores et schismaticos: et tu ipsorum haeres, nec schismaticis, nec traditoribus parcere voluisti.
PL 11, 940A少し前に我々は、諸君の先祖が引き渡し者であり分派の者であったことを示した。しかも汝はその相続人でありながら、分派の者にも引き渡し者にも容赦しようとしなかった。
De schismate Donatistarum libri VII 1.28.4
Jam igitur documentis supra memoratis, omnia tela, quae falso in alienos jactare voluisti, veritatis clypeo repulsa, in tuos parentes reciproco ictu vertuntur.
PL 11, 940Aさて、先に挙げた証拠書類によって、汝が他人に向けて偽って投げつけようとした矢はことごとく、真理の盾に弾き返され、はね返る一撃となって汝の先祖たちに向けられる。
De schismate Donatistarum libri VII 1.28.5
Omnia igitur, quae a te in traditores et schismaticos dici potuerunt, vestra sunt: nam nostra non sunt, qui et in radice manemus, et in toto orbe terrarum cum omnibus sumus.
PL 11, 940Aしたがって、汝が引き渡し者や分派の者に対して言い得たことはすべて、諸君のものである。我々のものではない。我々は根に留まり、全世界で万人とともにいるのだから。