ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 899A · 12 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.1

1

Haereticorum et schismaticorum discrimen. -- Nunc alia quaestio est, ut quid a te memorati sunt illi, apud quos non sunt sacramenta, quae nobis et vobis videntur esse communia?

PL 11, 899A

異端者と分派の者の区別。――さて、別の問題がある。我々と諸君とに共通と思われる秘跡が存しないところの、あの者たちは、なぜ汝によって言及されたのか。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.2

2

Sanitas non flagitat medicinam: de se secura virtus, forinsecus non quaerit auxilia, veritas non desiderat argumenta: aegroti est, remedia quaerere, inertis et imbecillis est, auxilia comparare: mendacis est, argumenta conquirere.

PL 11, 899A

健全な者は医薬を求めない。自らについて安んじている徳は、外に助けを求めない。真理は論拠を欲しない。病める者こそ治療を求め、無力で弱い者こそ助けを調え、偽る者こそ論拠をかき集めるのである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.3

3

Interea dixisti, apud haereticos dotes Ecclesiae esse non posse: et recte dixisti, scimus enim haereticorum Ecclesias singulorum, prostitutas, nullis legalibus sacramentis, et in se jure honesti matrimonii esse: quas non necessarias recusat Christus, qui est sponsus unius Ecclesiae: sicut in Canticis Canticorum ipse restatur (Cant. VI) : qui cum unam laudat, caeteras damnat, quia praeter unam, quae est vera Catholica, caeterae apud haereticos putantur esse, sed non sunt: secundum quod indicat (ut supra diximus) in Canticis Canticorum, unam esse columbam suam, eamdem sponsam electam eamdem hortum conclusum, et fontem signatum (Cant. IV) : ut haeretici omnes neque claves habeant, quas solus Petrus accepit: nec annulum, quo legitur fons esse signatus: nec aliquem illorum esse, ad quem hortus ille pertineat, in quo Deus arbusculas plantat.

PL 11, 900A

ところで汝は、異端者のもとには教会の賜物はあり得ない、と述べた。そして正しく述べた。我々は、異端者たちのそれぞれの教会が娼婦のごときものであって、いかなる律法にかなった秘跡も持たず、正しい婚姻の法も持たないことを知っているからである〔底本は in se jure(それ自体のうちに…法によって)。nullis が二つの句に掛かると取り、「正しい婚姻の法も持たない」と訳した。ミーニュの注 (84)(85) も、異端者は正しい婚姻の法を持たない、の意に解する〕。唯一の教会の花婿であるキリストは、これらを不要なものとして退ける。雅歌において彼自身が述べているとおりである(雅歌6章)〔底本は restatur で、語形が不審である。testatur の崩れと見て「述べている」と解した〕。彼は一つを称えるとき、他を断罪する。まことの公同の教会であるただ一つのほかは、異端者のもとでは存在すると思われているが、存在しないからである。それは、(先に述べたとおり)雅歌において彼が示していることによる。すなわち、彼の鳩は一つであり、その同じ者が選ばれた花嫁、同じ者が閉ざされた園、封じられた泉である(雅歌4章)。こうして、異端者はみな、ペトロただ一人が受けた鍵を持たず、それによって泉が封じられていると読まれるあの指輪も持たず、神が若木を植えるあの園が属する者は、彼らの誰一人としていない。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.4

4

De quibus haereticis, quamvis ad praesentem non pertineat causam, quod diu locutus es, et suffecerat et abundabat.

PL 11, 903A

これらの異端者については、現在の事案に関わりはないが、汝が長く語ったことは、十分であり、あり余っていた。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.5

5

Sed miror, quid tibi visum est, etiam vos ipsos eis adjungere, quos esse schismaticos constat, dum Ecclesiae dotes et haereticis, ipsis, et vobis schismaticis denegasti.

PL 11, 903A

だが私は驚く、汝は何を思って、分派の者であることが確かな諸君自身をも、異端者に結びつけたのか。汝は、教会の賜物を、異端者たち自身にも、分派の者である諸君にも、否定したのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.6

6

Dixisti enim inter caetera, schismaticos a vite, velut sarmenta esse concisos: destinatos poenis, tanquam ligna arida, gehennae ignibus reservari. Sed video te adhuc ignorare schisma apud Carthaginem a vestris principibus factum.

PL 11, 903A

汝はほかのことと並んで、分派の者は葡萄の木から切り取られた枝のようなものであり、罰に定められて、枯れ木のようにゲヘナの火に取っておかれる、と述べた。だが私には、汝がなお、諸君の指導者たちによってカルタゴで起こされた分派を知らずにいるのが見える。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.7

7

Quaere harum originem rerum, et invenies te hanc in vos dixisse sententiam, cum schismaticis haereticos sociasti.

PL 11, 903A

これらの事の起源を尋ねよ。そうすれば、汝が分派の者に異端者を結びつけたとき、この判決を諸君に対して述べたのだということが分かるであろう。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.8

8

Non enim Caecilianus exivit a Majorino avo tuo: sed Majorinus a Caeciliano: nec Caecilianus recessit a Cathedra Petri vel Cypriani: sed Majorinus, cujus tu Cathedram sedes, quae ante ipsum Majorinum originem non habebat .

PL 11, 904A

カエキリアヌスが汝の祖父マヨリヌス〔avus。座の継承の上での「祖父」で、パルメニアヌスの前任者ドナトゥスのさらに前任者であることをいう〕から出て行ったのではなく、マヨリヌスがカエキリアヌスから出て行ったのである。カエキリアヌスがペトロやキュプリアヌスの座から退いたのではなく、マヨリヌスが退いたのであり、汝はそのマヨリヌスの座に就いているが、それはマヨリヌス自身より前には起源を持たなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.9

9

Et cum haec ita gesta esse manifestissime constet, et vos haeredes esse traditorum et schismaticorum evidenter appareat: satis te miror, frater Parmeniane, cum schismaticus sis, schismaticos haereticis jungere voluisse.

PL 11, 904A

これらの事がこのように行われたことが最も明白であり、諸君が引き渡し者たちと分派の者たちの相続人であることが明らかである以上、パルメニアヌス兄弟よ、汝自身が分派の者でありながら、分派の者を異端者に結びつけようとしたことに、私は大いに驚く。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.10

10

Aut si sic tibi videtur, et ita placet: cumula illa quae a te paulo ante sunt dicta. Dixisti enim fieri non posse, ut falso baptismate inquinatus abluat, immundus emundet, supplantator erigat, perditus liberet, reus veniam tribuat, damnatus absolvat.

PL 11, 904A

あるいは、もし汝にそう思われ、そう気に入るなら、少し前に汝によって述べられたことも積み上げよ〔cumula。分派の者にも当てはめて、先の言葉を重ねてみよ、の皮肉と取った〕。汝は、偽りの洗礼によって汚された者が洗うことはできず、汚れた者が清めることはできず、足をすくう者が立ち上がらせることはできず、滅びた者が解き放つことはできず、咎ある者が赦しを与えることはできず、断罪された者が赦免することはできない、と述べたのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.11

11

Bene haec omnia potuerunt ad solos haereticos pertinere, qui falsaverunt symbolum: dum alter dixerit duos Deos, cum Deus unus sit; alter Patrem vult in persona Filii cognosci; alter carnem subducens Filio Dei, per quam Deo reconciliatus est mundus; et caeteri hujusmodi, qui a sacramentis catholicis alieni esse noscuntur.

PL 11, 905A

これらすべては、信条を偽造した異端者たちだけに当てはめてよかったのである。ある者は、神は一つであるのに神は二つあると言い、ある者は、父が子の位格において知られることを望み、ある者は、それによって世が神と和解させられた肉を、神の子から取り去る。そのほかにも同様の者たちがいて、公同の秘跡とは無縁であることが知られている。

De schismate Donatistarum libri VII 1.10.12

12

Quare poeniteat te talibus hominibus etiam schismaticos adjunxisse: in te enim convertisti sententiae gladium, dum aestimas, quia alteros appetebas: et non attendisti inter schismaticos et haereticos, quam sit magna distantia. Inde est, quod ignoras, et quae sit sancta Ecclesia: et sic omnia miscuisti.

PL 11, 905A

それゆえ、そのような人々に分派の者までも結びつけたことを、汝は悔いるがよい。汝は、他の者たちを狙っていると考えながら、判決の剣を自分自身に向けたのである。そして、分派の者と異端者との間にどれほど大きな隔たりがあるかに注意を払わなかった。ここから、汝は聖なる教会が何であるかをも知らず、こうしてすべてを混ぜ合わせてしまったのである。