ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber V, Caput VIII 第V巻 第VIII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1060A · 10 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.1

1

De fide suscipientis baptismum. --Restat jam de credentis merito aliquid dicere: cujus est fides, quam Filius Dei et sanctitati suae anteposuit et majestati; non enim potestis sanctiores esse, quam Christus est: ad quem cum mulier illa veniret, cujus filia erat mortua, et rogaret, ut suscitaretur; nihil promisit de virtute sua; sed post fidem interrogat alienam, ut si mulier crederet, pro matris credulitate, filia surgeret; si non crederet, virtus Filii Dei feriata cessaret.

PL 11, 1060A

洗礼を受ける者の信仰について。――今や、信じる者の功徳について何かを言うことが残っている。その信仰を、神の子は自らの聖性と威厳よりも先に置いた。諸君はキリストより聖なる者になることはできないからである。あの女が、娘が死んでいたのでキリストのもとに来て、娘を甦らせてくれるよう願ったとき、彼は自らの力については何も約束せず、そのうえで他人の信仰を問うた。女が信じるなら、母の信じる心のゆえに娘は起き上がり、信じないなら、神の子の力は休んだまま働かないであろうというのである。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.2

2

Interrogatur mulier, respondit se credere fieri posse quod rogabat. Jubetur ire, redit ad domum mulier, invenit puellam vivam, quam dimiserat mortuam.

PL 11, 1060B

女は問われ、自分の願うことが成りうると信じていると答えた。行けと命じられ、女は家に帰って、死んだまま残してきた娘が生きているのを見いだした。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.3

3

Non ruit in oscula, non properat in amplexus; sed redit, ut Salvatori gratias ageret: et ut ostenderet Filius Dei, se vacasse, fidem tantummodo operatam esse: vade, inquit, mulier, in pace, fides tua te salvavit (Luc. VIII, 48) .

PL 11, 1060B

彼女は接吻に走らず、抱擁を急がず、救い主に感謝するために引き返した。神の子は、自分は何もせず、ただ信仰だけが働いたことを示すために言った、「行け、女よ、平安のうちに。汝の信仰が汝を救った」(ルカ8:48)。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.4

4

Ubi est quod dicis, dantis est, non accipientis? Quid vobis videtur et Centurionis fides? cujus puer cum male haberet, Salvatorem petiit ut ab eo mortem repelleret.

PL 11, 1060B

「それは授ける者のもので、受ける者のものではない」と汝が言うことは、どこにあるのか。百人隊長の信仰を諸君はどう考えるか。彼の下僕が重い病にあったとき、彼は救い主に、その下僕から死を追い払ってくれるよう願った。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.5

5

Jam Christus pereuntem veniebat ad puerum; sic eum Centurio tenuit, ut indignitatem tecti sui confessus, quod Filius Dei totus non deberet intrare, sed suam virtutem mittere, qua puer, fugata morte, reviviscere potuisset.

PL 11, 1060C

すでにキリストは、死にかけた下僕のもとへ向かっていた。百人隊長は、こうして彼を引きとめた。自分の屋根の不相応を告白し、神の子がそのまま入る必要はなく、ただ自らの力を送ってくれればよい、それによって下僕は死を追い払われて生き返りうる、と。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.6

6

Non fortitudo Centurionis, non sapientia laudata est, sed fides: et curatus est puer in illa hora (Matth. VIII, 13) . Certe dantis est, non accipientis. Multa sunt hujusmodi in Evangelio de fide perfecta, sed vel tria complenda sunt fidei testimonia.

PL 11, 1060C

百人隊長の勇気が称えられたのでも、知恵が称えられたのでもなく、称えられたのは信仰であった。「下僕はその時に癒やされた」(マタイ8:13)。たしかにそれは授ける者のものであって、受ける者のものではない〔パルメニアヌスの言い分を皮肉に繰り返している〕。福音書には完全な信仰についてこのような例が多くあるが、せめて三つは信仰の証しを挙げきらねばならない。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.7

7

Quid vobis videtur et illa mulier, quae de secreto causae foeminarum, cum per annos duodecim laboraret, et omnem substantiam suam in medicos erogasset: cum videret a Filio Dei tantas celebrari virtutes, processit in turbam, videt medicum, videt et populum: cogebat illam dolor, ut medicinam peteret: pudor impediebat, ne causam suam coram masculis indicaret.

PL 11, 1061A

あの女についてはどう考えるか。彼女は女に固有の秘めた病のために十二年間苦しみ、全財産を医者たちに費やしていた。神の子によってこれほど多くの力ある業が行われていると見て、群衆の中へ進み出た。医者〔キリストを指す〕を見、また民を見た。痛みは彼女に治療を求めるよう迫り、恥は男たちの前で自分の病を明かすことを妨げた。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.8

8

Invenit consilium tacita fides: mittam, inquit, manum meam, et tangam fimbriam vestimenti hujus, et sana fiam (Matth. IX, 21; Luc. VIII, 43) . Nemine vidente inter turbas, manum misit, tetigit, et sanata est; nec ausa est indicare, quod ausa non fuerat petere.

PL 11, 1061A

黙した信仰が、一つの策を見いだした。「わが手を伸ばして、この衣の房に触れよう。そうすれば私は癒やされる」と彼女は言う(マタイ9:21;ルカ8:43)。群衆の中でだれにも見られず、彼女は手を伸ばして触れ、癒やされた。求めることをあえてしなかったことを、明かすこともあえてしなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.9

9

Sed ne fructus fidei apud ignorantes latere videretur; sic Salvator ait: quis me tetigit? Mirati sunt discipuli ejus, dicentes: turbae te comprimunt; tu dicis, quis me tetigit? et Christus: quis me, inquam, tetigit? sensi a me exisse virtutem (Ibid. 45) .

PL 11, 1061B

しかし、信仰の実りが、知らぬ者たちのあいだに隠れたままになると見えぬように、救い主はこう言う、「だれがわたしに触れたか」。弟子たちは驚いて言った、「群衆が汝に押し迫っているのに、汝は『だれがわたしに触れたか』と言うのか」。するとキリストは、「だれがわたしに触れたのか、とわたしは言っている。わたしから力が出ていったのを感じた」(ルカ8:45)。

De schismate Donatistarum libri VII 5.8.10

10

Sic mulier confessa est, se tetigisse, et sanam esse. Jamdudum pro filia mater petiit, pro puero Centurio postulavit: hoc loco nec mulier petiit, nec Christus promisit; sed fides quantum praesumpsit, exegit: certe dantis est, non accipientis.

PL 11, 1061B

こうして女は、自分が触れたこと、そして癒やされたことを告白した。さきほどは娘のために母が願い、下僕のために百人隊長が願った。この場面では、女は願わず、キリストも約束しなかった。しかし信仰は、思い描いただけのものを求め取った。たしかにそれは授ける者のものであって、受ける者のものではない。