ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 959A · 8 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.1

1

Spiritum sanctum esse in Ecclesia, non apud Donatistas. -- Ecce jam apud vos dotes esse non possunt; non enim Spiritum Dei soli vobis vindicare potestis, aut includere quod intelligitur et non videtur.

PL 11, 959A

聖なる霊は教会のうちにあり、ドナトゥス派のもとにはないこと。――見よ、すでに諸君のもとには賜物はありえない。諸君は、神の霊を自分たちだけのものと主張することも、理解されるが見えないものを閉じ込めることもできないからである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.2

2

Sic enim in Evangelio scriptum est: nam Spiritus Deus est, et ubi vult adspirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat et quo eat (Joan. III) : Permittite Deum unde velit ire, et quo velit accedere habeat libertatem: qui audiri potest et videri non potest.

PL 11, 959B

福音書にはこう書かれている。「霊は神であり、欲するところに息吹く。汝はその声を聞くが、どこから来てどこへ行くのかを知らない」(ヨハネ3章)。諸君は、神が欲するところから行くことを許し、欲するところへ近づく自由を持たせよ。神は、聞くことはできても見ることはできないのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.3

3

Et tamen studio criminandi libenter blasphemare voluisti, ut diceres: Nam in illa Ecclesia quis spiritus esse potest, nisi pariat filios gehennae?

PL 11, 960A

それにもかかわらず汝は、責めたい熱意から、喜んで冒瀆する気になって、こう言った。「あの教会に、ゲヘナの子らを産む以外の、いかなる霊がありうるのか」と。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.4

4

Vomuisti de pectore tuo convicium, et putasti adjungendum esse de Evangelio testimonium, ubi lectum est: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inveneritis, facitis eum filium gehennae dupliciter quam vos estis (Mat. XXIII, 15) .

PL 11, 960A

汝は胸から罵りを吐き出し、福音書から証言を添えるべきだと考えた。そこにはこう読まれる。「災いあれ、偽善者たちよ、汝らは一人の改宗者を作るために海と陸を巡り、見つけたなら、その者を汝らの倍もゲヘナの子にする」(マタイ23:15)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.5

5

Si hoc convicium faciendum erat, quod non licet: quamvis sine causa fiat, utinam aliquis ex vestro numero hoc dixisset: et tamen te hoc dixisse satis admiror, id falso in alterum dicere, ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere.

PL 11, 960A

もしこの罵りをせねばならなかったとして——それは許されないが——、いわれなくなされるにせよ、諸君の仲間の誰かがこれを言ってくれればよかったのだ。それでも、汝がこれを言ったことには驚かされる。他人についてそれを偽って言うとは。そのことでは〔ex quo の係りは定かでない。改宗者を作ったという非難を受け、「そのことで」と取った〕、汝は自分の叙階を考えれば、赤面することさえありえように。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.6

6

Commemorasti enim lectum esse in Evangelio, vae vobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, hoc est, ut mutetis alicujus sectam.

PL 11, 961A

汝は、福音書に読まれることとして、「災いあれ、偽善者たちよ、汝らは一人の改宗者を作るために海と陸を巡る」と、すなわち、ある者の宗派を変えさせるために、と言ったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.7

7

Tu quidem cujus sectae fueris nescio: tamen importune a te hoc dictum est : aestimo quod te jam forte hujus dicti poeniteat.

PL 11, 961A

汝がどの宗派に属していたのか、私は知らない。それでも、これを言ったのは汝の失言である。汝はおそらく、いまではこの言葉を悔やんでいるのではないかと思う。

De schismate Donatistarum libri VII 2.7.8

8

Numquid nos aliquas peragravimus terras? numquid nos aliqua circumivimus maria? numquid nos ad peregrinos accessimus portus? numquid nos aliquem adduximus Hispanum et Gallum? aut nos ordinavimus ignorantibus peregrinum?

PL 11, 961A

我々は、どこかの地を巡り歩いたか。どこかの海を巡ったか。外国の港に赴いたか。ヒスパニア人やガリア人をだれか連れて来たか。あるいは、事情を知らない者たちのために〔ignorantibus は「人々の知らぬ間に」とも読める〕外国人を叙階したか。