ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VI, Caput I 第VI巻 第I章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1068B · 20 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.1

1

Impie ac stulte Donatistas altaria fregisse vel rasisse. --Ut mihi videtur, liquido demonstratum est, in divinis sacramentis quid nefarie feceritis. Jam illa ostendenda sunt, quae crudeliter ac stulte vos fecisse, negare minime poteritis.

PL 11, 1068B

ドナトゥス派は不敬にも愚かにも祭壇を砕き、あるいは削り取った。――私の見るところ、神の秘跡において諸君が何を不法に行ったかは、明らかに示された。今度は、諸君が残酷に、かつ愚かに行ったと、断じて否定できないことを示さねばならない。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.2

2

Quid enim tam sacrilegum, quam altaria Dei (in quibus et vos aliquando obtulistis) frangere, radere, removere? in quibus et vota populi, et membra Christi portata sunt: quo Deus omnipotens invocatus sit: quo postulatus descenderit Spiritus sanctus: unde a multis et pignus salutis aeternae, et tutela fidei, et spes resurrectionis accepta est.

PL 11, 1068B

神の祭壇(諸君もかつてそこで献げ物をした)を砕き、削り、取り除くことほど、瀆聖的なことがあろうか。そこには民の願いとキリストの肢体が運ばれ、そこで全能の神が呼び求められ、そこで求められて聖なる霊が降り、そこから多くの者が、永遠の救いの保証と、信仰の守りと、復活の希望を受けたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.3

3

Altaria, inquam, quibus fraternitatis munera non jussit Salvator imponi, nisi quae essent de pace condita: Depone, inquit, munus tuum ante altare, et redi prius, concorda cum fratre tuo, ut possit pro te sacerdos offerre (Matth. V, 24) .

PL 11, 1068B

私が言うのは、救い主が、平和によって整えられたもの以外には兄弟たちの献げ物を置くことを命じなかった祭壇である。彼は言う。「汝の献げ物を祭壇の前に置き、まず戻って、汝の兄弟と和解せよ。祭司が汝のために献げることができるように」(マタイ5:24)。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.4

4

Quid est enim altare, nisi sedes et corporis et sanguinis Christi? haec omnia furor vester aut rasit, aut fregit, aut removit. Hoc igitur inexpiabile nefas, si de aliqua ratione descendit, uno modo fieri debuit.

PL 11, 1068B

祭壇とは、キリストの体と血の座でなくて何であろうか。諸君の怒り狂いは、そのすべてを削り、砕き、取り除いた。この償いえない不法は、もし何らかの理由に由来するのだとしても、一つの仕方でなされるべきであった。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.5

5

Sed, ut aestimo, alio loco copia lignorum frangi jussit, aliis vero ut altaria raderent, lignorum inopia imperavit; ut autem alii removerent, ex parte verecundia persuasit: ubique tamen nefas est, dum tantae rei manus sacrilegas et impias intulistis.

PL 11, 1068B

だが、私の考えでは、ある場所では木材の豊富さが砕くことを命じ、別の場所では木材の乏しさが祭壇を削ることを命じた。また別の者たちが取り除いたのは、一部には羞恥が説いたからである。いずれにせよ、これほどの事柄に、諸君が瀆聖と不敬の手を加えたかぎり、不法はあらゆる所にある。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.6

6

Quid perditorum conductam referam multitudinem, et vinum in mercedem sceleris datum? quod ut immundo ore sacrilegis haustibus biberetur, calida de fragmentis altarium facta est.

PL 11, 1068B

雇われた破滅した者たちの群れや、悪事の報酬として与えられた酒を、私がどうして語ろうか。穢れた口で瀆聖の杯を飲み干すために、祭壇の破片で熱い飲み物がつくられたのである〔木の祭壇の破片を薪にして酒を温めたことを言う〕。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.7

7

Si livoris judicio nos vobis sordidi videbamur, quid vobis fecerat Deus, qui illic invocari consueverat? quid vos offenderat Christus, cujus illic per certa momenta corpus et sanguis habitabant? quid offendistis etiam vos ipsi, ut illa altaria frangeretis, in quibus ante nos per longa temporum spatia, sancte (ut arbitramini) obtulistis?

PL 11, 1068B

妬みの判断で、我々が諸君に汚れて見えていたのだとしても、そこで呼び求められるのが常だった神が、諸君に何をしたというのか。キリストが諸君に何の害を与えたというのか。その体と血が、定められた時にそこに宿っていたのである。諸君自身もまた何の過ちを犯したというので、我々より前に長い年月のあいだ、諸君が(諸君の考えでは)聖なる仕方で献げ物をした、あの祭壇を砕いたのか。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.8

8

Dum impie persequimini manus nostras illic ubi corpus Christi habitabat, feristis et vestras. Hoc modo Judaeos estis imitati: illi injecerunt manus Christo in cruce: a vobis percussus est in altari.

PL 11, 1068B

キリストの体が宿っていたその場所で、不敬にも我々の手を追い立てながら、諸君は自分たちの手をも打った。この点で、諸君はユダヤ人を真似た。彼らは十字架の上のキリストに手をかけ、諸君からは祭壇の上で打たれたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.9

9

Si Catholicos illic insectari voluistis, vel vestris illic antiquis oblationibus parceretis: ibi modo superbus inventus es, ubi jamdudum humilis offerebas: ibi libenter peccas, ubi pro multorum peccatis orare consueveras.

PL 11, 1068B

そこで公同の者たちを追い回そうとしたのなら、せめて諸君のそこでの古い献げ物は惜しむべきであった。汝は、昔へりくだって献げ物をしたその場所で、今は高ぶる者と見いだされた。多くの者の罪のために祈るのが常だったその場所で、進んで罪を犯す。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.10

10

Hoc faciendo in numerum sacrilegorum sacerdotum libenter intrastis, sociati sceleribus profanorum, de quibus apud Dominum Elias Propheta querelam deponit: his enim locutus est verbis, quibus et vos inter alios ab ipso accusari meruistis: Domine (inquit), altaria tua confregerunt (III Reg. XI, 10) .

PL 11, 1068B

こうすることで諸君は、進んで瀆聖的な祭司たちの数に入り、瀆聖の者たちの悪事に連なった。預言者エリヤは、彼らについて主に訴えを述べている。その言葉で、諸君も他の者たちとともに彼から告発されるにふさわしいとされた。「主よ」と彼は言う、「彼らは汝の祭壇を砕いた」(列王記三11:10)〔ミーニュの引照は XI。エリヤのこの訴えは列王記三19:10 にある〕。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.11

11

Dum dicit tua, indicat quia res est Dei, ubi Deo aliquid a quocumque oblatum est. Sufficeret insaniae vestrae, quod membra laniastis Ecclesiae; quod Dei populos jamdudum in unitate positos, vestris seductionibus divisistis.

PL 11, 1068B

「汝の」と言うことで、誰によってであれ神に何かが献げられた所は神のものであることを示している。諸君の狂気には、教会の肢体を引き裂いたことで、すでに十分であったはずだ。とうの昔に一致のうちに置かれていた神の民を、諸君の惑わしで分けたことで。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.12

12

Inter haec omnia vel altaribus parceretis. Cur vota et desideria hominum cum ipsis altaribus confregistis? illinc enim ad aures Dei ascendere populi solebat oratio: cur concidistis precibus viam? et ne ad Deum supplicatio de more solito ascensum haberet, impia manu quodammodo scalam subducere laborastis? et tamen cum omnium vestrum una sit conjuratio, in hoc titulo simili errore dissimiliter deliquistis.

PL 11, 1068B

これらすべての中でも、せめて祭壇は惜しむべきであった。なぜ、人々の願いと望みを、祭壇もろとも砕いたのか。そこからこそ、民の祈りが神の耳へ昇るのが常であった。なぜ祈りの道を断ち切ったのか。嘆願が常のとおり神へ昇ることがないように、不敬の手でいわば梯子を取り去ろうと骨折ったのか。しかも諸君全員の共謀は一つであったのに、この点では、同じ誤りでありながら異なる仕方で罪を犯した。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.13

13

Si suffecerat removere, non licuit frangere: si oportuit frangere, rasisse peccatum est: si enim non licuit, sicut inter vos placuit, recte videtur fregisse, qui fregit. Jam reus est, qui majorem partem radendo servavit.

PL 11, 1068B

取り除くだけで足りたのなら、砕くことは許されなかった。砕くべきであったのなら、削ったことは罪である。というのは、諸君の間で決まったとおり、もし〔祭壇を残すことが〕許されなかったのなら、砕いた者のほうが正しく砕いたと見えるからである〔non licuit の主語は定かでない。祭壇をそのまま残すことが許されなかったのなら、と取った〕。そうなると、削ることで大部分を残した者はもはや有罪である。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.14

14

Quae est ista nova et stulta sapientia, novitatem quaerere in visceribus vetustatis ? et remota quasi quadam corporis cute, in latente corpore cutem quasi alteram quaerere.

PL 11, 1068B

古さの内臓に新しさを求めるとは、何という新奇で愚かな知恵か。体のいわば皮を剥いで、隠れた体の中に、いわば別の皮を探すとは。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.15

15

Donum , quod ad se pertinet et in se totum est, quod unum est, inde cum aliquid fuerit ablatum, minui potest, non potest immutari. Rasisti equidem quod tibi visum est: sed adhuc ibi est quod odisti.

PL 11, 1068B

賜物〔底本は Donum。翻刻ではこの後の脚注・注の印が落ちて空白が残っているだけで、本文の乱れではない。ミーニュの注 (27) は、一つで分かちえない祭壇の聖別を指すとする。他の写本・刊本は donec〕は、それ自体に属し、それ自体において全体であり、一つであるが、そこから何かが取り去られたなら、減ることはあっても、変えられることはあり得ない。汝は確かに、自分に良いと見えたものを削った。だが、汝が憎んだものは、なおそこにある。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.16

16

Quid, quod si sic conjurastis, ut quae a nobis in nomine Dei in ipso ministerio tacta sunt, immunda viderentur? quis fidelium nescit, in peragendis mysteriis ipsa ligna linteamine cooperiri?

PL 11, 1068B

我々によって神の名において、奉仕のさなかに触れられたものが汚れて見えるように、諸君がそう共謀したのだとしたら、どうか。奥義を行うとき、木そのものが亜麻布で覆われることを、信徒のうち誰が知らないだろうか。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.17

17

Inter ipsa sacramenta velamen potuit tangi, non lignum; aut si tactu possunt penetrari velamina, ergo penetrantur et ligna; si penetrari possunt ligna, penetratur et terra; si a vobis lignum raditur, et terra quae subter est fodiatur, altam facite scrobem, dum pro vestro arbitrio quaeritis puritatem.

PL 11, 1068B

秘跡のさなかに触れられ得たのは覆いであって、木ではない。もし触れることで覆いに〔汚れが〕染み通るのなら、木にも染み通る。木に染み通るのなら、土にも染み通る。諸君によって木が削られるのなら、その下の土も掘るがよい。諸君の判断で清さを求めるのなら、深い穴を作れ。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.18

18

Sed observate, ne veniatis ad inferos, et illic inveniatis Core, Dathan et Abiron schismaticos, magistros scilicet vestros (Num. XV) .

PL 11, 1068B

だが気をつけよ。冥界に行き着いて、そこで分派の者コラ、ダタン、アビラムに出会うことのないように。すなわち諸君の師たちである(民数記15)〔底本の章番号は15。この三人の記事は民数記16章にある〕。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.19

19

Ergo et fregisse vos et rasisse constat altaria; quid est, quod in hac re subinde vester quasi languere visus est furor? videmus enim vos postea mutasse consilium, et altaria a vobis jam non frangi, nec radi, sed tantummodo removeri.

PL 11, 1068B

こうして、諸君が祭壇を砕き、また削ったことは明らかである。この件で、諸君の怒り狂いがしだいに衰えたように見えたのはなぜか。我々の見るところ、諸君は後に考えを改め、祭壇はもう砕かれず、削られもせず、ただ取り除かれるだけになった。

De schismate Donatistarum libri VII 6.1.20

20

Si hoc sufficiebat, illa quae prius a vobis facta sunt et vos indicatis, quia fieri minime debuerunt.

PL 11, 1068B

もしこれで足りていたのなら、先に諸君がしたことは断じてなされるべきではなかったと、諸君自身が示している。