De schismate Donatistarum libri VII 2.22.1
Impietas Donatistarum qui per suos jurabant episcopos. --Solet Deus ad probandam fidem in juratione ab hominibus nominari; sed cum per vos juratur, jam apud vestros de Deo et Christo silentium est.
PL 11, 977B自分たちの司教にかけて誓っていたドナトゥス派の不敬。――誓いにおいて信義を証しするために、神は人々によってその名を呼ばれるのが常である。ところが諸君にかけて誓われるとき、諸君のもとではもはや神とキリストについて沈黙がある。
De schismate Donatistarum libri VII 2.22.2
Si ad vos divina migravit de coelo religio, quia per vos juratur, nemo vestrum aut vestrorum langueat: nolite mori: imperate nubibus, pluite si potestis; ut per vos plenius juretur, et de Deo sileatur.
PL 11, 977Bもし、諸君にかけて誓われるからといって、神的な宗教が天から諸君のもとへ移ったのなら、諸君も諸君に連なる者も、誰一人衰えてはならない。死ぬな。雲に命じよ、できるものなら雨を降らせよ。諸君にかけていっそう存分に誓われ、神については沈黙されるように。
De schismate Donatistarum libri VII 2.22.3
Nam et prioribus saeculis, ut templa fabricarentur, et Idola fierent, quid a vestro populo diabolus potuit amplius facere? nihil aliud, nisi ut de Deo taceretur, dum per errorem homines de solo diabolo loquebantur.
PL 11, 978A先の世々においても、神殿が建てられ偶像が造られるように、悪魔は諸君の民からこれ以上何ができただろうか。ほかでもない、人々が迷いのうちに悪魔だけについて語り、神については黙るようにすることだった。