ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 893A · 11 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.1

1

Cujus generis sint ea quae in libro Parmeniani. -- Nam et ego intelligo, et tu non negas, et quivis sapiens pervidet, te nulla alia ratione tam prolixe tractasse, nisi ut Ecclesiam catholicam tuis tractatibus indigne pulsares.

PL 11, 893A

パルメニアヌスの書にあるものはどのような種類のものか。――実際、私も理解しているし、汝も否定しないし、およそ賢い者ならば見抜くことだが、汝がこれほど長々と論じたのは、汝の論考によって公同の教会を不当に打ちたたくため以外のいかなる理由からでもない。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.2

2

Sed, ut intelligi datur, aliud habet animus, aliud resonat sermo. Denique non omnia te video dixisse contra catholicam: imo multa pro catholica, cum catholicus non sis, ut et nobis necesse non fuerit respondere tractatibus tuis: nisi, quod dum male instructus es, ut quod non vidisti, sed falso audieris, loquereris, cum in epistola Petri Apostoli legerimus: Nolite per opinionem judicare fratres vestros (Jacobi IV, 11) : ut inter aliqua, quae ad nos non pertinent (sicuti probaturi sumus) diceres, a nobis contra vos militem fuisse postulatum.

PL 11, 893A

しかし、理解できるところでは、心にあることと、口に響く言葉とは別である。結局のところ、汝が公同の教会に反することをすべて語ったわけではないと私は見る。むしろ、汝は公同の者ではないのに、公同の教会に味方することを多く語っている。したがって我々が汝の論考に答える必要はなかったであろう。ただし、汝は十分に教えられていないために〔この箇所は文の係りが崩れているらしく、このように解した〕、見たことのない事柄、偽って聞き及んだだけの事柄を語り、〔しかも〕我々は使徒ペトロの書簡に「臆測によって汝らの兄弟たちを裁くな」(ヤコブ4:11)〔ミーニュの引照はヤコブ書であり、ペトロの書簡とする本文とは合わない。刷られたまま写した〕と読んでいるにもかかわらず、〔我々に〕かかわりのない事柄(これから我々が証明するとおりである)の中に、我々が諸君に対して兵士を要請したという話を挙げて語った、その点は別である。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.3

3

Caeterum a te in aliis patribus tractatus tui, aliqua pro nobis dicta sunt, et contra vos, ut diluvii et circumcisionis comparatio: quaedam et pro nobis, et pro vobis, ut ea, quae in laude dixisti baptismatis, (praeter illud quod carnem Christi male tractaveris): ideo et pro vobis, quia quamvis foris sitis, tamen ex nobis existis.

PL 11, 893B

さらに、汝の論考のほかの部分では〔底本は patribus。partibus(部分)の誤りと取った〕、我々に有利なことがいくつか語られており、諸君に不利なこともある。洪水と割礼の比較がそれである。また、我々にも諸君にも有利なことがある。洗礼を称えて汝が述べたことがそれである(キリストの肉を悪しく扱った点は除く)。それが諸君にも有利であるのは、諸君は外にいるとはいえ、我々から出た者だからである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.4

4

Nam et illud pro ambobus, quod demonstrasti haereticos extraneos esse catholicis sacramentis: si tamen vos ipsos non eis adjungeres, quos esse schismaticos constat.

PL 11, 894A

また、双方に有利なこともある。汝が、異端者は公同の秘跡とは無縁であると示した点である。もっとも、それは汝が、分派の者であることが明らかな諸君自身を、彼ら〔異端者〕に加えなかったならばの話である。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.5

5

Quaedam pro nobis solis, ut unius Ecclesiae commemoratio: quaedam contra vos per ignorantiam (quia peregrinus es) ut traditorum et schismaticorum accusatio: etiam illud et contra vos, quod dixisti de aleo et sacrificio peccatoris.

PL 11, 894A

我々だけに有利なこともある。唯一の教会への言及がそれである。また、諸君に不利なこともあるが、それは無知から(汝は異郷の者だからである〔パルメニアヌスがアフリカの生まれでないことを指すかと思われるが、定かでない〕)出たものである。引き渡し者と分派の者に対する告発がそれである。さらに、罪人の油〔底本は aleo。少し後(col. 896A)でミーニュが de oleo et sacrificio peccatoris と刷っているのに従い、oleo(油)と読む〕と献げ物について汝が述べたことも、諸君に不利である。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.6

6

Ac per hoc nihil contra nos a te dictum est, nisi quod ignoranter dixisti, a nobis militem postulatum: quod calumniose a te dictum esse, probationibus verissimis demonstrabimus. Tolle hanc calumniam, et noster es.

PL 11, 894A

したがって、汝によって我々に不利なことは何も語られていない。ただ、我々が兵士を要請したと汝が無知から語った点を除いてである。それが汝によって誹謗として語られたことは、きわめて確かな証拠によって我々が示すであろう。この誹謗を取り除け。そうすれば汝は我々のものである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.7

7

Quid enim magis pro nobis et nostrum est, quam quod dixisti, in comparatione baptismatis semel factum esse diluvium?

PL 11, 894B

実際、洗礼との比較において洪水は一度だけ起こったと汝が述べたこと以上に、我々に有利で、我々のものであることがあろうか。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.8

8

Et singularem circumcisionem salubriter profecisse populo Judaeorum, magis pro nobis, quasi noster locutus es: haec enim nostra vox est, qui in Trinitate baptismatis unionem defendimus : non pro vobis qui baptisma, in cujus imagine sunt illa duo audaciter, et quod contra leges est iteratis: quamvis et vos ipsi non negetis, quia non debet iterari, quod semel jussum est fieri.

PL 11, 894B

また、唯一の割礼がユダヤの民に益をもたらしたと〔汝が述べたこと〕も〔この箇所は係りが定かでない。前節の quod dixisti を受けると取った〕、我々に有利であり、汝は我々の一人のように語ったのである。これは三位一体における洗礼の一致を擁護する我々の声だからである。諸君、すなわち、あの二つの事柄〔洪水と割礼〕がその像である洗礼を、大胆にも、また法に反することに繰り返している〔底本の quod contra leges est は係りが定かでない。挿入句と取った〕諸君に有利なのではない。もっとも諸君自身も、一度だけ行うよう命じられたことは繰り返されてはならないということを否定しないのだが。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.9

9

Sed dum tu subtiliter laudasti, quod omni laudis praeconio dignum est, callide vestram supposuisti personam, ut quasi, quia semel licet, vobis liceat, aliis denegetur. Si traditoribus non licet, vobis licere non debuit, quorum principes probamus fuisse traditores.

PL 11, 895A

だが汝は、あらゆる称賛の宣告に値することを巧みに称えながら、狡猾にも諸君自身の立場をそこに忍び込ませ、一度だけ許されるのだから諸君には許されるが、他の者には拒まれる、という形にした。引き渡し者に許されないのであれば、諸君にも許されるべきではなかった。我々は諸君の首領たちが引き渡し者であったことを証明するからである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.10

10

Si schismaticis non licet, adaeque vobis licere non debuit, apud quos origo schismatis invenitur. Si peccatoribus non licet, etiam peccatores vos esse testimonio divino convincimus.

PL 11, 895A

分派の者に許されないのであれば、分派の起こりが見いだされる諸君にも同様に許されるべきではなかった。罪人に許されないのであれば、諸君が罪人でもあることを、我々は神の証言によって論証する。

De schismate Donatistarum libri VII 1.5.11

11

Et tamen quia semel licet, non per electum hominem, sed per quod semel licet: ideo post vos non emendamus, quia et apud nos et apud vos, unum est sacramentum: cujus sacramenti ratio, tota quinto libro monstrabitur.

PL 11, 895A

それでもなお、一度だけ許されているのは、選ばれた人を通してではなく、一度だけ許されているその事柄そのものによるのである。だから我々は諸君のあとに〔洗礼を〕改めて授けることはしない〔底本は post vos non emendamus。諸君から来る者に洗礼をやり直さない、の意に取った。ミーニュの注 (61) も Non rebaptizamus と注する〕。我々のもとにも諸君のもとにも、一つの秘跡があるからである。その秘跡の理は、第五巻のすべてにわたって示されるであろう。