ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XC 第XC章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 542A · 4 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 90.1

1

Ancyrae fides quibusdam tacitis Sirmium delata. --Vereor enim, Fratres, Orientis haereses in tempora singula pullulantes: et quid vereri me dicam, jam et legi.

PL 10, 542A

アンキュラの信仰は、いくつかのことが黙されたままシルミウムに携えられた。――兄弟たちよ、私は、時ごとに芽吹く東方の異端を恐れる。そして、何を恐れているのかを言うなら、私はすでに読んでもいる。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 90.2

2

Nihil quidem in his, quae vos, de Orientalium quorumdam assensu, susceptae legationis ministri subscribenda Sirmium detulistis, nihil suspicionis relictum est: sed habuerunt ab exordio non nihilum offensionis, quae credo vos, sanctissimi viri Basili et Eustathi et Eleusi, ne quid scandali afferretur, abolenda tacuisse.

PL 10, 542A

東方の一部の者たちの同意に基づき、引き受けた使節の務めを果たす者として、諸君がシルミウムに携えた、署名されるべき文書には、疑いは何も残されていない。だが、それらには、当初から、少なからぬ躓きがあった。最も聖なる人々、バシレイオス、エウスタティオス、エレウシオスよ、諸君は、躓きがもたらされないように、それを消し去るべきものとして黙したのだと、おそらく私は思う。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 90.3

3

Quae si recte scripta sunt, taceri non debuerunt. Si autem quia non recte scripta sunt nunc tacentur, cavendum est ne aliquando dicantur. Parcens enim adhuc de his nihil dico: tamen mecum recognoscitis, quod non ita omnis conscripta apud Ancyram fides se habebat.

PL 10, 542B

それらが正しく書かれているなら、黙されるべきではなかった。しかし、正しく書かれていないから今は黙されているのなら、いつか語られることのないよう用心せねばならない。私は今のところ遠慮して、それらについて何も言わない。だが諸君は、私とともに、アンキュラで書き記された信仰の全体が、そのようにはなっていなかったことを認めるであろう。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 90.4

4

Non famae fabulam loquor: litterarum fidem teneo, non a laicis sumptam, sed ab episcopis datam.

PL 10, 543A

私は風評の作り話を語っているのではない。私が持っているのは、文書の信頼性である。それは、平信徒から取られたものではなく、司教たちによって与えられたものである。