ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXXVII 第XXXVII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 508C · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 37.1

1

Non tamen fides solitarium Deum, Filium recte docet innascibilem. Qui ex voluntate nascatur. --Tamen ne rursum unius Dei praedicatio unicam ac sine progenie sua solitarii Dei velit affirmare substantiam; statim hanc condemnat temeritatem, quae quia Deus unus est, unum ac solitarium Deum patrem, habentem in se nomen et patris et filii confiteretur: cum in generante Patre et nascente Filio Deus unus esset ob indifferentis ab invicem naturae substantiam praedicandus.

PL 10, 508C

しかし、この信仰の定式は孤独な神を教えず、正しくも子を生まれざる者とは教えない〔recte の前に否定が脱けている可能性がある。Non docet が両方に掛かると取った〕。子は意志によって生まれる。――だが、一なる神の宣言が、子を持たない孤独な神の唯一の実体を主張しようとすることのないよう、信仰の定式はただちに、神は一つであるから、父の名と子の名を自らのうちに持つ唯一の孤独な神なる父を告白する、あの軽率を断罪する。生む父と生まれる子において、互いに違いのない本性の実体のゆえに、神は一つと宣べ伝えられるべきだったからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 37.2

2

Innascibilem quoque Filium sanctorum fides nescit: quia natura Filii nisi ex nativitate non exstat. Nativitatis autem in eo adeo perfecta natura est, ut qui ex substantia Dei natus est, etiam ex consilio ejus ac voluntate nascatur.

PL 10, 509A

また、聖なる者たちの信仰は、子を生まれざる者とも知らない。子の本性は、誕生によらなければ存立しないからである。しかし、彼における誕生の本性は完全であって、神の実体から生まれた者が、その意志の決定と意志によっても生まれるほどである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 37.3

3

Ex voluntate enim atque consilio, non ex corporalis passione naturae, essentiae Dei de essentia Dei genitae absoluta perfectio est. Consequens autem est, ut eam nunc fidem retractemus, quae non olim cum Photinus episcopatu dejectus est, conscripta est. Exemplum fidei Sirmio ab Orientalibus contra Photinum scriptae (ann. 351) .

PL 10, 509A

神の本質から生み出された神の本質の完全さは、肉体の本性の受動によるのではなく、意志と意志の決定によるからである。そこで次に、さほど以前ではない、フォティヌスが司教職から追われたときに書かれた信仰の定式を、今取り上げ直すのが順当である。フォティヌスに対して東方の人々がシルミウムで書いた信仰の定式の写し(351年)。