ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput L 第L章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 517B · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 50.1

1

Photini sententia. --Haec quia Photinus, adversus quem tum conventum erat, negabat, inserenda fidei fuerunt: ne quis auderet non ante Dei filium quam virginis filium praedicare, et superiora omnia, quae propria Dei filio sunt, stultissima haereticae insaniae perversitate Deo innascibili coaptaret; et dum haec ad Patrem referret, Filio substantiam denegaret.

PL 10, 517B

フォティヌスの判断。――これらのことは、このとき集まった相手であるフォティヌスが否定していたので、信仰の定式に入れなければならなかった。それは、誰かが、神の子はおとめの子より前にはいなかったと宣べ伝えることのないように、また、神の子に固有の先の事柄すべてを、異端の狂気のこの上なく愚かな曲がりによって、生まれざる神に当てはめることのないようにするためであった。そうして、これらを父に帰しながら、子から実体を否定することになるからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 50.2

2

Quae quia absoluta sunt, necessitatem nobis interpretandi non reliquerunt. XVII. « Si quis Dominum et Dominum Patrem et Filium (quia Dominus a Domino ), duos dicat deos: anathema sit. Non enim exaequamus vel comparamus Filium Patri, sed subjectum intelligimus.

PL 10, 517B

これらは完全に述べられているので、我々に解釈の必要を残さなかった。十七、「もし誰かが、主と主、すなわち父と子を(『主は主から』とあるゆえに)二つの神と言うなら、その者はアナテマであれ。我々は子を父と等しくも並べもせず、従う者と解しているからである。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 50.3

3

Neque enim descendit in Sodomam sine Patris voluntate; neque pluit ex sese, sed a Domino, auctoritate scilicet Patris; nec sedet in dextera a semetipso, sed audit dicentem Patrem, Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1) . »

PL 10, 517B

「彼は、父の意志によらずにソドムに下ったのではなく、自分から降らせたのでもなく、主から、すなわち父の権威によって降らせた。また、自分から右に座しているのでもなく、『私の右に座せ』(詩篇109:1)と言う父の声を聞いたのである。」