ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput VIII 第VIII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 485A · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 8.1

1

Quis scopus. Orientalium et Gallorum mutuae suspiciones. --Quamquam enim responderi litteris vestris necessarium fuerit, quibus communionem mihi dominicam fidei vestrae scriptis miseratis; et quidam etiam ex vobis ad synodum quae in Bithynia futura videbatur acciti, firmissima fidei constantia intra communionem se meam continentes, a caeteris extra Gallias abstinerent: et dignum sane erat episcopali ministerio ac voce, in tanto haereticorum furore, aliqua vobiscum per litteras piae fidei consilia conferre.

PL 10, 485A

目的は何か。東方の人々とガリアの人々との相互の疑い。――というのも、たしかに諸君の書簡に返事をすることは必要であった。諸君は、諸君の信仰を記した書き物によって、私に主の交わりを差し出してくれたのであるし、諸君のうちの何人かは、ビテュニアで開かれると思われた会議に召されながら、きわめて堅固な信仰の不動の心をもって私との交わりのうちに留まり、ガリアの外にいるほかの者たちとの交わりを避けたのである。そして、異端者たちのこれほどの猛り狂いのなかで、司教の務めと声にふさわしく、敬虔な信仰についての何らかの勧めを、書簡によって諸君と交わすことは、まことに当然のことであった。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 8.2

2

Non enim cum corporibus nostris exsulans, vinctum ac detentum esse potuit Dei verbum, ut non communicari vobiscum posset ubicumque (Vid. l. X de Trinitate, n. 4) .

PL 10, 485B

神の言葉は、我々の体とともに追放の身となっても、縛られ留め置かれることはできなかった。どこにいても諸君と交わることができないなどということはないのである(『三位一体論』第10巻第4節を見よ)。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 8.3

3

Sed maxime cum comperissem synodos in Ancyra atque Arimino congregandas, et a singulis provinciis Gallicanis binos vel singulos eo esse venturos; ea, quae inter nos atque Orientales episcopos mutuis suspicionibus detinentur, per me, qui in Orientis partibus continebar, exponenda vobis, licet jam scientibus, atque edenda existimavi: ut cum hanc prorumpentem a Sirmio haeresim et vos condemnassetis, et illi cum anathemate judicassent, sciretis tamen in cujus fidei professione id ipsum, quod vos gesseratis, etiam ab Orientalibus episcopis esset effectum; et vos, quos maxime vellem futuris synodis probabiles elucere, non paterer uno atque eodem apostolicae fidei sensu catholica sentientes, aliqua saltem a catholicae fidei sinceritate, ignorata verborum opinione, differre.

PL 10, 485B

しかし私はとりわけ、アンキュラとアリミヌムで会議が招集され、ガリアの各属州から二人あるいは一人ずつがそこへ赴くことになると知ったので、我々と東方の司教たちとのあいだに相互の疑いによって保たれているものを、東方の地に留め置かれている私が、たとえ諸君がすでに知っていることであっても、諸君に説明し公にすべきだと考えた。それは、シルミウムから噴き出したこの異端を諸君が断罪し、また彼らがアナテマをもって裁いたとしても、諸君が行ったそのことが、いかなる信仰の宣言によって東方の司教たちにもなされたのかを知るようにするためであり、また、来たるべき会議で立派に光り輝いてほしいと私がとりわけ願う諸君が、使徒的信仰の一つの同じ理解に立って公同の信仰を抱きながら、語句についての意見を知らないために、公同の信仰の純粋さから少しでも隔たることのないようにするためである。