ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXXIX 第LXXIX章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 531B · 12 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.1

1

Sirmiensis formulae auctores semper fallaces. Lepide carpuntur ac refelluntur. Christus unus, non duo.

PL 10, 531B

シルミウムの定式の作者たちは常に欺く者である。巧みに咎められ、論破される。キリストは一人であり、二人ではない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.2

2

Valentis et Ursacii suspecta subscriptio. --Fallunt enim, quantum et vereor et mihi videtur, Fratres charissimi, fallunt; quia semper fefellerunt: et ipsa illa praesens nunc subscriptio non caret falsitate.

PL 10, 531B

ウァレンスとウルサキウスの疑わしい署名。――愛する兄弟たちよ、私が恐れ、また私に見えるところでは、彼らは欺いている。欺いている、常に欺いてきたからである。そして、いま現在のあの署名自体も、偽りを免れていない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.3

3

Excusant enim se idcirco homousion et homoeusion taceri voluisse, quia unum atque idem significari verbo utroque existimarent. Rudes credo episcopi et ignorantes homousii significationem: quasi numquam de hoc aut synodus fuisset, aut lites.

PL 10, 532A

彼らは、ホモウシオスもホモイウシオスも語られずにおくことを望んだ、と弁明する。二つの語のどちらによっても同一のことが意味されると考えていたからだという。おそらく、司教たちは無知で、ホモウシオスの意味を知らなかったのであろう。あたかも、これについて会議も論争も一度もなかったかのように。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
  • ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.4

4

Sed esto ignoraverunt homousion, aut nesciebant homoeusion id significari, quod similis esset essentiae. Jam si hoc nesciebant, cur nesciri volebant generationem Filii? Numquid si inenarrabilis est, ideo et ignorabilis est?

PL 10, 532A

だが、彼らがホモウシオスを知らなかったとしよう。あるいは、ホモイウシオスが、本質において似たものを意味することを知らなかったとしよう。もしこれを知らなかったのなら、なぜ子の生成が知られずにおかれることを望んだのか。もし語りえないものであるなら、それゆえに知りえないものでもあるのか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.5

5

Sed si ignoratur quo modo natus est; numquid ignorari vel hoc potest, quod Filius Deus non ex alia substantia, sed ex Deo natus, non diversam habeat essentiam?

PL 10, 532A

だが、どのようにして生まれたのかが知られないとしても、神である子が、他の実体からではなく神から生まれ、異なる本質を持たないということまで、知られずにおかれうるであろうか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.6

6

Numquid non legerunt, sicut Patrem, ita et Filium honorificandum (Joan. V, 25) : ut Patrem honore praeferrent? Numquid incognitum habebant Patrem in Filio videri (Joan. XIV, 9) : ut Filius apud eos dignitate, claritate, majestate differret?

PL 10, 532A

彼らは読まなかったのか。父を敬うように、子をも敬うべきである(ヨハネ5:25)ということを。それは父に栄誉において優先権を与えるためであったのか。父が子において見られる(ヨハネ14:9)ということを、彼らは知らずにいたのか。それは、彼らのもとで、子が品位・輝き・威厳において異なるようにするためであったのか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.7

7

An et hoc ex ignorantia venit, ut cum caeteris Patri subjectus sit Filius: ut dum cum caeteris subjicitur, non discernatur a caeteris? cum subjectio Filii naturae pietas sit, subjectio autem caeterorum creationis infirmitas sit.

PL 10, 532B

あるいは、子が他のすべてのものとともに父に従属していることも、無知から来ているのか。他のものとともに従属することで、他のものから区別されないという。子の従属は本性の敬虔であるが、他のものの従属は被造の弱さであるというのに。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.8

8

Passum quidem sciebant: sed dicant, oro, compassum quando cognoverunt? Evitant homousion et homoeusion, quia nusquam scriptum sit: quaero compassum esse unde praesumpserint? Aut numquid volunt duos esse qui passi sunt? id enim compassio testatur.

PL 10, 532B

彼らは、確かに、苦しんだことは知っていた。だが、どうか言ってもらいたい。彼らはいつ、共に苦しんだことを知ったのか。ホモウシオスとホモイウシオスは、どこにも書かれていないからと避ける。私は問う。共に苦しんだということを、彼らは何に基づいて思い込んだのか。あるいは、苦しんだのが二人であることを望むのか。共苦がそれを証しているからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.9

9

Ubi illud est Jesus Christus Filius Dei? aut numquid alius est Jesus Christus, alius filius Dei? Si non idem atque unus intra extraque Dei filius est; credite in homousio ignorationem, si haec ignorari licet.

PL 10, 533A

「イエス・キリストは神の子である」というあの言葉はどこにあるのか。あるいは、イエス・キリストは一人、神の子は別の一人なのか。もし神の子が、内においても外においても同一で唯一でないのなら、ホモウシオスにおける無知を信じるがよい、もしこうしたことを知らずにいてよいのなら。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.10

10

Si autem in his ipsis ipsa illa ignoratio impia est, quae tamen non potest, nec falso, excusari; vereor ne et homoeusii ignorationem professio mentiatur. Non queror admodum de venia quam dedistis: religiosum est Deo sua reservare, et ignorationis error humanus est.

PL 10, 533A

だが、まさにこれらの点において、その無知そのものが不敬虔であり、しかも偽ってさえ弁明することのできないものであるなら、私は、ホモイウシオスについての無知の表明〔ミーニュの脚注は homousii とも読む〕も、偽りではないかと恐れる。諸君が与えた赦しについて、私はあまり嘆かない。自分のものを神に取っておくのは信心深いことであり、無知の誤りは人間的だからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.11

11

Sed ignoscant mihi jam duo episcopi Valens et Ursacius, quod eos pro aetate atque exercitatione sua ignorasse non credo. Et difficillimum est ne mentiri existimentur, qui se in alio negotio non possunt nisi mendacio purgare.

PL 10, 533A

だが、ウァレンスとウルサキウスの二人の司教には、もう私を赦してもらいたい。私は、彼らが年齢と経験からして知らなかったとは信じていないからである。そして、別の件では偽りによらなければ自らを潔白にできない者が、偽っていると思われずにいることは、極めて難しい。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 79.12

12

Sed Dominus hoc magis tribuat, ut nos male opinemur, quam illi non ignoraverint. Malo enim ego male existimans judicari, quam fidem vestram haereticae conscientiae communione violari.

PL 10, 533B

むしろ主が、彼らが無知でなかったことよりも、我々が悪く思い誤ることを与えるように。私は、諸君の信仰が異端の良心との交わりによって損なわれるよりは、悪く思う者として裁かれるほうを選ぶからである。