ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXX 第XXX章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 503B · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 30.1

1

« Hanc ergo habentes fidem, et ab initio et usque in finem habituri in conspectu Dei et Christi, omnem haereticam et pravam sectam anathematizamus: et si quis praeter salubrem Scripturarum et rectam fidem docet, dicens aut tempus, aut spatium, aut saeculum, aut esse aut fuisse prius, quam generatus Filius: anathema sit.

PL 10, 503B

「それゆえ我々は、この信仰を持ち、初めから終わりまで、神とキリストの前で持ち続けるであろう者として、あらゆる異端の、邪な党派をアナテマとする。もし誰かが、聖書の救いに満ちた正しい信仰に反して教え、子が生まれる前に、時、あるいは間隔、あるいは世があるとか、あったとか言うなら、その者はアナテマであれ。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 30.2

2

Et si quis Filium conditionem dicit, quemadmodum unum conditionum; aut nativitatem, sicut sunt nativitates; aut factionem, sicut sunt facturae, et non sicut divinae Scripturae tradiderunt singula quaeque, quae superius dicta sunt; et si quis aliud docet, aut evangelizat praeter quam quod accepimus: anathema sit.

PL 10, 503C

「また、もし誰かが、子を、造られたものの一つのように造られたものと言い、あるいは、ほかの誕生のような誕生と言い、あるいは、ほかの作られたもののような作られたものと言い、神の聖書が、上に述べた個々のことを伝えたとおりにではないなら、また、もし誰かが、我々が受けたもの以外のことを教え、あるいは福音として告げるなら、その者はアナテマであれ。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 30.3

3

Nos enim omnibus, quae divinis Scripturis tradita sunt a prophetis et ab apostolis, vere et cum timore et credimus et sequimur. »

PL 10, 504A

「我々は、神の聖書で預言者たちと使徒たちによって伝えられたすべてのことを、真に、また畏れをもって、信じ、従っているからである。」