Liber de synodis seu de fide Orientalium 16.1
Connectitur, tali confessione originis suae, indiscretae naturae perfecta nativitas. Quod enim in utroque vita est, id in utroque significatur essentia.
PL 10, 492Bこうした自らの起源の告白によって、区別されない本性の完全な誕生が結び付けられる。両者において命であるものは、両者において本質として示されるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 16.2
Et in vita quae generatur ex vita, id est, essentia quae de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur, scilicet quia vita ex vita est, tenet in se originis suae indissimilem naturam; quia natae et gignentis essentiae, id est, vitae quae habetur et data est ( nempe a Patre et data est Filio), similitudo non discrepet.
PL 10, 492Bそして、命から生み出される命において、すなわち本質から生まれる本質において、似ていないものとして生まれるのではなく――命から出た命なのだから――、それは自らのうちに、自らの起源の似ていないことのない本性を保つ。生まれた本質と生む本質、すなわち保たれ与えられた命(つまり父から子に与えられた命)の類似は、食い違うことがないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 16.3
Quod enim ex se Deus, cum ex naturae suae similitudine, genuit; non deseruit, in quo ingenita similitudo, naturalis proprietatem substantiae. Non enim aliud habet, quam dedit: et sicut vitam habens, ita habendam dedit vitam.
PL 10, 492C神が自分自身から、自らの本性の類似に基づいて生んだとき、神は、類似が生来のものとして宿るその生まれた者において、実体の本性的な固有性を手放さなかった〔底本は naturalis proprietatem。本文が崩れているらしく、proprietatem を non deseruit の目的語と解した〕。というのも、神は与えたもの以外のものを持っていないからである。命を持つ者として、持たれるべき命を与えたのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 16.4
Ac sic quod de essentia, tamquam vita ex vita, simile sui secundum essentiam nascitur, nullam diversitatem ac dissimilitudinem admittit nascentis et gignentis essentia.
PL 10, 493Aこうして、命から出た命のように、本質から本質に従って自らに似たものが生まれるとき、生まれるものと生むものの本質は、いかなる相違も似ていなさも容れない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 16.5
V. « Si quis condidit vel creavit me (Prov. VIII, 22) , et genuit me (Ibid. 25) ab eodem audiens, hoc genuit me non tam ex similitudine essentiae intelligat, sed idem esse dicat genuit me, et condidit me: quasi non dicens Filium de Deo perfectum ex duobus nominibus significatum filium (sed per duo nomina, hoc est, condidit me, et genuit, conditionem tantummodo dicens, et nequaquam filium); sicut tradidit Sapientia ex duobus pium intellectum: anathema sit. »
PL 10, 493A五。「もし誰かが、同じ者から『私を造り、創造した』(箴言8:22)と、また『私を生んだ』(箴言8:25)と聞いて、この『私を生んだ』を本質の類似から理解せず、『私を生んだ』と『私を造った』が同じであると言い、あたかも、知恵が二つの語から敬虔な理解を伝えたとおりに、二つの名によって示された神からの完全な子を語らないかのようであるなら(そうではなく、『造った』と『生んだ』という二つの名によって、ただ造られたことだけを言い、子とはまったく言わないのである)、その者はアナテマであれ。」