Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.1
Passibilitas et passio quid. Filium patribus visum esse. --Absolute ostenditur, cur Verbum, licet caro factum sit, non tamen translatum fuerit in carnem.
PL 10, 516B受苦されうることと受苦とは何か。子が父祖たちに現れたこと。――言葉が肉となったにもかかわらず、なぜ肉に移されたのではなかったのかが、完全に示される。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.2
Cum enim haec passionum genera infirmitatem carnis afficiant, Deus tamen Verbum caro factus non potuit a se demutabilis esse patiendo. Non enim id ipsum est, pati et demutari: quia omnem carnem passio cujusque generis demutet sensu, dolore, tolerantia.
PL 10, 516Bこれらの種類の受苦は肉の弱さに関わるが、肉となった神なる言葉は、苦しむことによって自らが変わりうるものにはなりえなかった。苦しむことと変化することは同じではないからである。あらゆる種類の受苦は、感覚、痛み、耐えることによって、あらゆる肉を変えるのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.3
Verbum autem, quod caro factum est, licet se passioni subdiderit; non tamen demutatum est passibilitate patiendi.
PL 10, 516Bしかし、肉となった言葉は、自らを受苦に服させたとはいえ、苦しみうるということによっては変化しなかった。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.4
Nam pati potuit, et passibile esse non potuit: quia passibilitas naturae infirmis significatio est; passio autem est eorum quae sint illata perpessio: quae quia indemutabilis Deus est, cum tamen Verbum caro factum sit, habuerunt in eo passionis materiam sine passibilitatis infirmitate.
PL 10, 516C彼は苦しむことはできたが、苦しみやすいものではありえなかった。受苦されうる性質とは、弱い〔底本は infirmis。infirmae と読む〕本性のしるしだからである。受苦とは、加えられたものを耐えることである。神は不変であるので、言葉が肉となったとき、それらは彼において、受苦されうるという弱さなしに、受苦の材料を持ったのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.5
Manet itaque indemutabilis etiam in passione natura; quia auctori suo indifferens ex impassibilis essentiae nata substantia est.
PL 10, 516Cしたがって、受苦においても、本性は不変にとどまる。その創始者と違いのない、受苦されえない本質から生まれた実体だからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 49.6
XIII. « Si quis, Faciamus hominem (Gen. I, 26) , non Patrem ad Filium dixisse, sed ipsum ad semetipsum dicat Deum locutum: anathema sit. » XIV. « Si quis Filium non dicat Abrahae visum (Gen. XVII, 1) , sed Deum innascibilem vel partem ejus: anathema sit. » XV. « Si quis cum Jacob non Filium, quasi hominem colluctatum (Gen. XXXII, 26) , sed Deum innascibilem vel partem ejus dicat: anathema sit. » XVI. « Si quis, Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 4) , non de Filio et Patre intelligat, sed ipsum a se pluisse dicat: anathema sit. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. »
PL 10, 517A十三、「もし誰かが、『我々は人を造ろう』(創世記1:26)を、父が子に語ったのではなく、神が自分自身に語ったと言うなら、その者はアナテマであれ。」十四、「もし誰かが、アブラハムに現れたのは子ではなく(創世記17:1)、生まれざる神、あるいはその一部であると言うなら、その者はアナテマであれ。」十五、「もし誰かが、ヤコブと格闘したのは、人のような子ではなく(創世記32:26)、生まれざる神、あるいはその一部であると言うなら、その者はアナテマであれ。」十六、「もし誰かが、『主は主から降らせた』(創世記19:4)を、子と父について解さず、その者自身がその者自身から降らせたと言うなら、その者はアナテマであれ。主である子が、主である父から降らせたのである。」