ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LVII 第LVII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 520A · 5 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 57.1

1

Illud, non est Deus praeter me, Filium non negat Deum. --Deorum numerositate damnata, et Deo tantum uno praedicato, negari Deus filius Dei non potest.

PL 10, 520A

「私のほかに神はない」は、子が神であることを否定しない。――神々の数の多さが断罪され、ただ一つの神が宣べ伝えられても、神の子である神を否定することはできない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 57.2

2

Verum naturae istud praestat genuina proprietas, ut nomen, quod negatur ad numerum, debeatur essentiae; et id, quod non est Deus praeter me, non possit Filio auferre quod Deus est: quia Deus alius, praeter quam qui est ex Deo, nullus est.

PL 10, 520A

むしろ、生まれながらの本性の固有性が、数のために否定される名が、本質に帰せられることを可能にしている。「私のほかに神はない」は、子から神であることを奪いえない。神から出た者のほかに、別の神はないからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 57.3

3

Et per hanc vocem Dei patris non potest non Deus esse, qui ex se indifferenti ad naturam suam est natus essentia. Quod idcirco Judaei ad unionem Dei referunt, quia unigenitum Deum nesciunt.

PL 10, 520B

そして、父なる神のこの言葉によっても、父から、その本性と違いのない本質をもって生まれた者が、神でないということはありえない。ユダヤ人がこれを神の一体性に帰するのは、独り子なる神を知らないからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 57.4

4

Sed nos cum duos deos negamus, diversitatem in Patre et Filio naturalis abominamur essentiae: quia id, quod non est Deus praeter me, impiam de falsis diis perimit opinionem.

PL 10, 520B

しかし、我々が二つの神を否定するとき、父と子における、本性的な本質の違いを忌む。「私のほかに神はない」は、偽りの神々についての不敬虔な考えを滅ぼすからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 57.5

5

Cum vero unum Deum confitentes, Filium quoque Deum dicimus; nihil diversum per substantiam in utroque sub uno nomine praedicamus. XXIV. « Si quis voluntate Dei tamquam unum aliquid de creatura Filium factum dicat: anathema sit. »

PL 10, 520B

一つの神を告白しながら、子をも神と言うとき、我々は、一つの名のもとで、両者に実体による違いを何も宣べ伝えていない。二十四、「もし誰かが、子は、被造物の何か一つのように、神の意志によって造られたと言うなら、その者はアナテマであれ。」