ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXXVIII 第LXXVIII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 530B · 8 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.1

1

Orientalium laus ob haeresim coercitam. --O studiosi tandem apostolicae atque evangelicae doctrinae viri, quos fidei calor in tantis tenebris haereticae noctis accendit!

PL 10, 530B

異端を抑えたことによる東方の人々への称賛。――おお、ついに使徒と福音の教えに熱心となった人々よ、異端の夜のこれほどの闇の中で、信仰の熱が燃え立たせた人々よ。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.2

2

Quantam spem revocandae verae fidei attulistis, constanter audacis perfidiae impetum retundendo!

PL 10, 530C

諸君は、不屈に、大胆な背信の突進を打ち返すことによって、真の信仰を呼び戻すことへの、どれほどの希望をもたらしたことか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.3

3

Antea enim in obscuro atque in angulis Dominus Christus Dei esse secundum naturam filius negabatur: et essentiae inops paternae, accepisse cum creaturis originem de non exstantibus praedicabatur.

PL 10, 530C

以前は、暗がりの中や隅で、主キリストが本性において神の子であることが否定され、父の本質を欠き、被造物とともに、存在していなかったものから起源を受けたと宣べられていた。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.4

4

At vero nunc publicae auctoritatis professione haeresis prorumpens, id quod antea furtim mussitabat, nunc non clam victrix gloriabatur. Quibus enim antea cuniculis in catholicam Ecclesiam non tentavit irrepere?

PL 10, 530C

だが今や、異端は公的な権威の宣言によって噴出し、以前ひそかにつぶやいていたことを、今や隠れもせず、勝ち誇って誇っていた。以前、どんな坑道によって、公同の教会に忍び入ろうと試みなかったであろうか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.5

5

Quas non exseruit, falsae religionis blandimento, saeculi potestates? Homines enim perversi eo usque proruperant, ut cum hoc ipsi praedicare publice non auderent, Imperatorem tamen fallerent ad audiendum.

PL 10, 531A

偽りの宗教の甘言によって、世の権力者たちのうち、どれを差し向けなかったであろうか。実際、邪な者たちは、自分たちではこれを公然と宣べる勇気がなかったのに、それでも皇帝を欺いて聞かせるところまで突き進んでいたのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.6

6

Fefellerunt enim ignorantem regem, ut istiusmodi perfidiae fidem bellis occupatus exponeret, et credendi formam Ecclesiis nondum regeneratus imponeret. Contradicentes episcopos ad exsilium coegerunt.

PL 10, 531A

彼らは、無知な王を欺いた。戦争に忙殺されて、このような背信の信仰を提示させ、まだ再生していないのに、諸教会に信じるべき形を課させたのである。反対する司教たちを追放へと追いやった。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.7

7

Coegerunt enim nos ad voluntatem exsulandi, dum impietatis imponunt necessitatem. Sed exsulemus semper, dummodo incipiat verum praedicari.

PL 10, 531A

彼らは我々を、追放されることを望むところへと追いやった。不敬虔の必然を課したからである。だが我々は、真理が宣べられ始めるなら、いつまでも追放されていようではないか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 78.8

8

Domino enim gratias, quod ignorationem per vos admonitus Imperator agnovit, et errorem non suum, sed adhortantium, per has fidei vestrae sententias recognovit: et se invidia apud Deum atque homines impiae voluntatis exemit, cum legationem vestram honorifice habens, falsitatem eorum, quorum auctoritate in invidiam deducebatur, coacta a vobis ignorantiae suae professione, cognovit.

PL 10, 531A

主に感謝する。皇帝が、諸君によって諭されて、自分の無知を認め、これらの諸君の信仰の見解によって、誤りが自分のものではなく勧めた者たちのものであったと悟り、また、諸君の使節を丁重に遇し、自分を非難へ導いていた権威者たちの偽りを、諸君によって強いられた自分の無知の告白のうちに認めることで、神と人の前での不敬虔な意志という非難から自らを免れさせたからである。