ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXVI 第XXVI章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 499C · 2 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 26.1

1

Filius etsi intemporalis, non tamen innascibilis. --Dedisse superior definitio occasionem haereticis videbatur, cum tempus nativitatis Filii negaretur (quia nefas esset, si Pater esset in tempore: in tempore autem esset, si Filius tempori subderetur): ut per hanc opportunitatem temporis abnegati, sub Filii nuncupatione, Pater, qui innascibilis esset, singularis atque unicus ipse sibi et pater et filius praedicaretur: quia ubi nascendi tempus excluditur, illic opinio videtur innascibilitatis admitti; ut natus non putetur, cujus nativitas non sit in tempore.

PL 10, 499C

子は時を超えているとしても、しかし生まれざる者ではない。――先の定義は、子の誕生の時が否定されたことによって、異端者たちに機会を与えたように見えた(父が時のうちにあるのは不敬であり、子が時に服するなら父は時のうちにあることになるからである)。すなわち、否認された時というこの好機を通じて、子の名のもとに、生まれざる者である父が、ただ一人の唯一の者として、自分自身にとって父でも子でもあると宣べられるようにするためである。生まれる時が排除されるところには、生まれざる者であるという考えが容れられるように見え、誕生が時のうちにない者は生まれた者とは考えられなくなるからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 26.2

2

Idcirco ne per hanc occasionem temporis abnegati, haeresis (Sabelliana) unionis irreperet; haec impietas damnatur, quae audeat intemporalem nativitatem ad unicam ac singularem innascibilis essentiae referre substantiam: cum aliud sit intemporalem esse, aliud sit esse non natum; quorum unum habet (licet extra tempus) nativitatem, aliud ipsum sibi, ad id quod est, solus atque idem auctor aeternus sit.

PL 10, 500A

それゆえ、時の否認というこの機会によって、(サベリオス派の)合一の異端が忍び込まないように、この不敬虔は断罪される。それは、時なき誕生を、生まれざる本質の唯一の単独の実体に帰することを敢えてする不敬虔である。時を超えていることと、生まれていないこととは別だからである。前者は(時の外にあるとしても)誕生を持ち、後者は、自分自身にとって、それがあるところのものについて、ただ独りの、同一の、永遠の源である〔aliud 以下は構文が崩れているが、生まれていないことを主語として解した〕。