ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput I 第I章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 479B · 2 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 1.1

1

Hilarii de Galliae episcoporum fide anxii propositum. --Constitutum mecum habebam, Fratres carissimi, in tanto silentii vestri tempore nullas ad vos ecclesiastici sermonis litteras mittere.

PL 10, 479B

ガリアの司教たちの信仰を案じるヒラリウスの意図。――最愛の兄弟たちよ、諸君の沈黙が続くこれほど長い間、教会に関する言葉の書簡を諸君に一通も送らないと、私は心に決めていた。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 1.2

2

Nam cum frequenter vobis ex plurimis Romanarum provinciarum urbibus significassem, quid cum religiosis fratribus nostris Orientis episcopis fidei studiique esset, quantaque, sub occasione temporalium motuum, diabolus venenato ore atque lingua mortiferae doctrinae sibila protulisset; verens ne in tanto ac tam plurium episcoporum calamitosae impietatis vel erroris periculo, taciturnitas vestra de pollutae atque impiatae conscientiae esset desperatione suscepta (nam ignorare vobis frequenter admonitis non licebat), mihi quoque apud vos tacendum arbitrabar, dominicae sententiae admodum memor, qua post primam atque iteratam conventionem, eos, qui etiam sub testimonio Ecclesiae inobedientes exsisterent, haberi sicut ethnicos publicanosque jussisset (Matth. XVIII, 15 et seqq.) .

PL 10, 479B

というのも、私はローマ諸属州の多くの都市から諸君にたびたび知らせていたのである。すなわち、我々の敬虔な兄弟である東方の司教たちと信仰と熱意のうえでどのような関係にあるか、また、時の騒乱に乗じて、悪魔が毒を含んだ口と舌で、死をもたらす教えの毒気をどれほど吐き出したかを。そして、これほど多くの司教たちが破滅的な不敬虔あるいは誤りの危険に陥っているのに、諸君の沈黙が、汚され不敬虔に染められた良心への絶望のゆえにとられたものではないかと恐れた(諸君は繰り返し警告を受けていたのだから、知らずにいることは許されなかったのである)。それゆえ私もまた諸君に対して黙しているべきだと考えた。それは、主の言葉をよく覚えていたからである。すなわち主は、一度目、また重ねての戒めのあとでも、教会の証言のもとでなお従わない者たちを、異邦人や徴税人のように見なすよう命じたのである(マタイ18:15以下)。