ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XLIII 第XLIII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 514A · 2 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 43.1

1

Deum omnium nostrum Dei filium, ante quam corporeus nascitur, negaturi tamen secundum praescientiam et praedestinationem, non secundum naturae subsistentis essentiam, fuisse confirmant: id est, ut per praescientiam Patris, quia eum praedestinavit ut esset aliquando, scilicet gignendus ex virgine, nuntiatus nobis fuerit potius, quam ante saecula in naturae divinae substantia natus exstiterit: utque omnia, quae ipse in prophetis de corporationis suae ac passionis sacramentis locutus est, ipsa illa secundum praescientiam de eo a Patre sint dicta.

PL 10, 514A

我々すべての神である神の子が、体をもって生まれる前に存在したことを否定しようとする者たちも、存立する本性の本質によってではなく、予知と予定によってならば、彼が存在したと主張する。すなわち、父が、彼がいつか、つまりおとめから生まれる者として存在するように予定したがゆえに、父の予知によって我々に告げられていたのであって、世に先立って神的本性の実体において生まれて存在していたのではない、というのである。また、彼自身が預言者たちのうちで、自分の受肉と受難の秘義について語ったことはすべて、予知に従って父が彼について語ったものだ、というのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 43.2

2

Itaque doctrinae hujus perversitas condemnatur: ut cognitus nobis unigenitus Dei filius, natus potius ex Patre ante saecula, et ipsa saecula cum creaturis omnibus condens, quam praedestinatus sit esse gignendus. VI. « Si quis substantiam Dei dilatari et contrahi dicit: anathema sit. »

PL 10, 514B

したがって、この教えの曲がりは断罪される。我々に知られた神の独り子は、生まれるように予定されたというよりは、世に先立って父から生まれ、世そのものをすべての被造物とともに造った者だからである。六、「もし誰かが、神の実体が広がったり縮んだりすると言うなら、その者はアナテマであれ。」