Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.1
Filii et Patris eadem virtus. --Quamquam vero et communi sensu, et divinis auctoritatibus, inter similitudinem et aequalitatem nihil differre intelligatur; quippe cum secundum Moysen et Joannem Patri Filius et similis sit, et aequalis: tamen videamus an Dominus, Judaeis irascentibus quod Patrem sibi Deum dicendo Deo se coaequasset, se esse docuerit Deo aequalem.
PL 10, 529A子と父の力は同じである。――一般の感覚によっても、神的な権威によっても、類似と等しさとの間には何の違いもないと解される。モーセとヨハネによれば、子は父に似てもいるし、等しくもあるからである。それでもなお、神を自分の父と呼んで自らを神と等しくしたとしてユダヤ人たちが怒ったとき、主が、自分が神に等しいと教えたかどうかを、見てみよう。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.2
Ait enim, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) . Auctorem discrevit cum ait, Non potest ab se facere: obedientiam significat cum addit, nisi quod viderit Patrem facientem.
PL 10, 529Bこう言っているからである。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。「自分からは行うことができない」と言うとき、根源を区別している。「父が行うのを見たことのほかは」と加えるとき、従順を示している。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.3
Non enim virtutis differentia est, non posse nisi videat; quia virtutem magis praestat natura, quam visus: at vero obsequela est, tunc posse cum videat.
PL 10, 529B見なければ行えないということは、力の相違ではない。力を与えるのは、見ることよりも本性だからである。しかし、見るときに行えるということは、従順である。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.4
Atque ita per id, quod tunc potest cum videt, significat non ex visu se accipere virtutem, sed auctoritate visus praesumere potestatem.
PL 10, 529Bこうして、見るときに行えるということによって、子は、見ることから力を受け取るのではなく、見ることの権威に基づいて権能を引き受けることを示している。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.5
Non ergo differt naturae virtus in Patre et Filio: cui hoc posse quod Pater possit, non ex incremento aliquo naturae profectus tribuat, sed auctoris exemplum. Denique honorem, quem subjectio conservavit, naturae virtus aequavit.
PL 10, 529Cしたがって、父と子とで本性の力は異ならない。父が行えることを行えるということを子に与えるのは、本性の何らかの増大による進歩ではなく、根源の模範である。結局のところ、従属が保った栄誉を、本性の力が等しくした。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.6
Subjecit enim: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Ibidem). Numquid similitudo non aequa est? Aequa plane est etiamsi negemus: eadem enim similiter facit.
PL 10, 529C子はこう付け加えたからである。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。類似は等しくないのか。たとえ我々が否定しようとも、等しいことは明らかである。同じことを同じように行うのだから。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.7
Numquid similiter facta non eadem sunt? aut eadem non recipiunt aequalitatem? aut aliud aliquid inter simile differt, et aequale; cum quae similiter fiunt, eadem fieri intelligantur?
PL 10, 529C同じように行われたことは、同じことではないのか。あるいは、同じものは等しさを受け入れないのか。あるいは、似たものと等しいものとの間に何か別の違いがあるのか。同じように行われることが、同じことが行われると理解されるのに。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 75.8
Nisi forte quisquam quae eadem sunt, negabit aequalia; ut quae similia sunt, non dicantur aequalia: cum quae similiter fiunt, non modo aequalia fieri, sed eadem praedicentur.
PL 10, 530Aよもや誰かが、同じものを等しくないと否定するのでない限りは。すなわち、似たものが等しいと言われないというのでない限りは。同じように行われることは、等しく行われるだけでなく、同じことが行われると宣べられているのに。