ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XI 第XI章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 487A · 13 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.1

1

Deum esse unum. Substantiae vocem tacendam. Patrem Filio esse majorem. -- « Cum nonnulla putaretur esse de fide disceptatio, diligenter omnia apud Sirmium tractata sunt et discussa, praesentibus sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris, Valente, Ursacio et Germinio.

PL 10, 487A

神は一であること。実体という語は口にしてはならないこと。父は子より大であること。――「信仰についてある論争があると思われたので、我々の最も聖なる兄弟にして同僚司教であるウァレンス、ウルサキウス、ゲルミニウスが同席するなか、シルミウムにおいてすべてが入念に取り扱われ、審議された。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.2

2

Unum constat Deum esse omnipotentem et patrem, sicut per universum orbem creditur: et unicum filium ejus Jesum Christum Dominum salvatorem nostrum, ex ipso ante saecula genitum.

PL 10, 487A

「全能の神にして父である者が一であることは確かである。全世界で信じられているとおりである。またその独り子、我々の主にして救い主イエス・キリストが、代々に先立って父から生まれたことも確かである。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.3

3

Duos autem deos nec posse nec debere praedicari; quia ipse Dominus dixit: Ibo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) . Ideo omnium Deus unus est, sicut Apostolus docuit. An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium?

PL 10, 487B

「しかし、二つの神が宣べ伝えられることは、できもしないし、あってもならない。主自身が『私は、私の父また汝らの父のもと、私の神また汝らの神のもとへ行く』と言っているからである(ヨハネ20:17)。それゆえ、すべての者の神は一である。使徒が教えたとおりである。神はユダヤ人の神だけであろうか。異邦人の神でもないだろうか。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.4

4

Imo et gentium. Quoniam quidem unus Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 29, 30) . Sed et caetera convenerunt, nec ullam habere potuerunt discrepantiam.

PL 10, 488A

「それどころか、異邦人の神でもある。『割礼の者を信仰によって、無割礼の者を信仰を通して義とする神は一つだからである』(ローマ3:29,30)。そのほかのことも一致し、いかなる相違もありえなかった。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.5

5

Quod vero quosdam aut multos movebat de substantia, quae graece usia appellatur, id est (ut expressius intelligatur), homousion, aut quod dicitur homoeusion, nullam omnino fieri oportere mentionem; nec quemquam praedicare ea de causa et ratione quod nec in divinis Scripturis contineatur, et quod super hominis scientiam sit, nec quisquam possit nativitatem Filii enarrare, de quo Scriptum est, Generationem ejus quis enarrabit (Esai. LIII, 8) ?

PL 10, 488A

「ところで、実体――ギリシア語ではウシアと呼ばれ、すなわち(より明確に理解されるために言えば)ホモウシオス、あるいはホモイウシオスと言われるもの――については、多くの者あるいはある者たちが動揺していたが、これについては一切言及すべきでなく、また誰もそれを宣べ伝えてはならない。その理由は、それが神の聖書に含まれておらず、人間の知識を超えており、子の誕生を語ることのできる者は誰もいないからである。それについては『その生成を誰が語り得よう』と書かれている(イザヤ53:8)。」

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
  • ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.6

6

Scire autem manifestum est solum Patrem quomodo genuerit filium suum, et Filium quomodo genitus sit a Patre. Nulla ambiguitas est, majorem esse Patrem.

PL 10, 488B

「父がどのようにその子を生んだかはただ父のみが知り、子がどのように父から生まれたかは子が知っていることは明白である。父が大であることには何の曖昧さもない。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.7

7

Nulli potest dubium esse, Patrem honore, dignitate, claritate, majestate, et ipso nomine patris majorem esse Filio, ipso testante, Qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28) .

PL 10, 489A

「父が名誉・威厳・輝き・威光において、また父という名そのものにおいて子より大であることに、誰も疑いを抱きえない。子自身が『私を遣わした者は私より大である』と証言している(ヨハネ14:28)。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.8

8

Et hoc catholicum esse, nemo ignorat, duas personas esse Patris et Filii, majorem Patrem, Filium subjectum cum omnibus his quae ipsi Pater subjecit. Patrem initium non habere, invisibilem esse, immortalem esse, impassibilem esse.

PL 10, 489A

「また、父と子の位格が二つであること、父が大であり、子は父が子に服させたすべてのものとともに服していること、父には始めがなく、見えず、不死であり、苦しみを受けえないことを、公同の教えであると誰もが知っている。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.9

9

Filium autem natum esse ex Patre, Deum ex Deo, lumen ex lumine. Cujus Filii generationem, ut ante dictum est, neminem scire nisi Patrem suum.

PL 10, 489A

「しかし子は父から生まれた、神からの神、光からの光である。すでに述べたとおり、この子の生成を知る者は、その父のほかにいない。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.10

10

Ipsum autem Filium Dei Dominum et Deum nostrum, sicuti legitur, carnem vel corpus, id est, hominem suscepisse ex utero virginis Mariae, sicut Angelus praedicavit (Luc. I, 31) .

PL 10, 489A

「しかるに、神の子自身、我々の主にして神は、書かれているとおり、天使が告げたように、おとめマリアの胎から肉あるいは体、すなわち人間を受けたのである(ルカ1:31)。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.11

11

Ut autem Scripturae omnes docent, et praecipue ipse magister gentium Apostolus, hominem suscepisse de Maria Virgine, per quem compassus est.

PL 10, 489B

「すべての聖書が教えているとおり、とりわけ異邦人の教師である使徒が教えているとおり、子はおとめマリアから人間を受けたのであり、この人間を通して彼は苦しみをともにした。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.12

12

Illa autem clausula est totius fidei et illa confirmatio, quod Trinitas semper servanda est, sicut legimus in Evangelio: Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Integer, perfectus numerus Trinitatis est.

PL 10, 489B

「また、これが信仰全体の結びであり確認であるが、三位は常に保たれねばならない。我々が福音書で読むとおりである。『行って、すべての民を、父と子と聖なる霊の名によって洗礼せよ』(マタイ28:19)。三位の数は完全で欠けるところがない。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 11.13

13

Paracletus autem Spiritus per Filium est; qui missus venit juxta promissum, ut Apostolos et omnes credentes instrueret, doceret, sanctificaret.

PL 10, 489B

「しかしパラクレートスなる霊は子を通してある。この霊は約束のとおり遣わされて来たが、それは使徒たちとすべての信じる者たちを整え、教え、聖化するためであった。」