ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XLII 第XLII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 513D · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 42.1

1

Filii et Patris non una persona. Contra eos qui asserunt Filium ante Mariam non esse nisi per praedestinationem. --Ne quod nuncupatae essentiae in Patre et Filio, per indissimilem naturam, nomen unum est, occasionem haereticis praestaret, ut innascibilem Deum, vel partem ejus, nasci de Maria praedicarent; occursum est salutaris definitione sententiae, ut anathema esset hoc confitens.

PL 10, 513D

子と父は一つの位格ではない。子はマリアより前には予定によってしかないと主張する者たちに対して。――父と子において、似ていなくはない本性を通して、呼ばれた本質の名が一つであることが、異端者たちに、生まれざる神、あるいはその一部がマリアから生まれると宣べ伝える機会を与えることのないよう、救いをもたらす判断の定義によって、これを告白する者がアナテマとなるよう手当てされた。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 42.2

2

Non enim religiosa unitas nominis, ex indifferentis naturae essentia constituta, personam genitae ademit essentiae, ut unici ac singularis Dei substantia per unionem nominis intelligatur: cum utriusque essentiae nomen unum, id est, Deus unus, ob indiscretae in utroque naturae indissimilem substantiam praedicetur.

PL 10, 514A

違いのない本性の本質に基づいて成り立つ、名の敬虔な一体性は、生まれた本質から位格を奪って、唯一の孤独な神の実体が、名の一体化によって解されるようにしたのではない。両方の本質の名が一つ、すなわち神は一つと宣べ伝えられるのは、両者において区別のない本性の、似ていなくはない実体のゆえだからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 42.3

3

V. « Si quis secundum praescientiam et praedestinationem ante Mariam dicit Filium esse, non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse, et per eum facta esse omnia: anathema sit. »

PL 10, 514A

五、「もし誰かが、予知と予定に従って、子はマリアより前にあると言い、世に先立って父から生まれて神のもとにあり、彼によってすべてが造られたと言わないなら、その者はアナテマであれ。」