ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXXV 第XXXV章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 507C · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 35.1

1

Fides haec Filii originem aeternam statuit. Eamque ex Dei substantia. --Brevibus expositio fidei hujus, sed absolutissimis usa est definitionibus. Nam condemnans eos, qui de non exstantibus esse Filium dicerent, originem ei non coeptam, sed manentem dedit.

PL 10, 507C

この信仰の定式は、子の起源を永遠のものと定め、それを神の実体からのものと定めている。――この信仰の提示は、簡潔であるが、この上なく完全な定義を用いた。存在しないものから出たと言う者たちを断罪することで、子に、始まりのない、とどまる起源を与えたのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 35.2

2

Ac ne haec origo ejus, ex qua natus est manens, alia potius quam Dei intelligeretur esse substantia; etiam eos blasphemos pronuntiat, qui ex alia aliqua substantia, et non ex Deo Filium natum esse loquerentur: atque ita cum non ex nihilo substitit, neque aliunde quam ex Deo quod est exstitit, non potest ambigi in his natus esse quae Dei sunt; quia neque de non exstantibus, neque alia quam de innascibili Patris et aeterna substantia unigenita Filii generatur essentia.

PL 10, 508A

また、子が生まれたそのとどまる起源が、神の実体とは別のものと解されることのないよう、別の何らかの実体から出て神から出たのではないと子の誕生を語る者たちをも、冒瀆者と宣する。こうして、子は無から存立したのでもなく、神から以外の何かから現れたのでもない以上、神のものである事柄において生まれたことに疑いの余地はない。存在しないものからでも、父の生まれざる永遠の実体以外のものからでもなく、子の独り子なる本質が生み出されるからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 35.3

3

Respuit vero et intervalla temporum ac saeculorum: ut qui per naturam non differt, non possit separabilis esse per tempus.

PL 10, 508A

さらに、時と世の隔たりをも退ける。本性において異ならない者が、時によって分けられることはありえないからである。