ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput V 第V章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 483B · 1 sectio

Liber de synodis seu de fide Orientalium 5.1

1

Epistolae hujus occasio. Operis difficultas. --Et quidem quamvis in omnibus, quae gessistis et geritis, constantem fidei vestrae libertatem et securitatem testemini; tamen etiam in eo ferventis spiritus ardorem probatis, quod nonnulli ex vobis, quorum ad me potuerunt scripta deferri, quae exinde Orientales in fidei professionibus gerant et gesserunt, significari vobis humilitatis meae litteris desiderastis: etiam hoc mihi onus imperitissimo atque indoctissimo omnium ex affectu charitatis addentes, ut quid ipse super omnibus dictis eorum sentiam indicem; cum difficillimum sit sensum ipsum propriae meae fidei, secundum intelligentiae interioris affectum loquendo proferre, nedum modo facile sit intelligentiam eorum quae ab aliis dicuntur exponere.

PL 10, 483B

この書簡の機縁。この仕事の難しさ。――諸君は自分たちが行ってきたこと、また行っていることのすべてにおいて、諸君の信仰の一貫した自由と安全を証ししている。しかも、その熱く燃える霊の火を、次の点でも示している。すなわち、諸君のうちの幾人かは、その書き物が私のもとに届けられた人々であるが、東方の人々が信仰の宣言においてそれ以来何を行っており、何を行ってきたかを、私のつたない書簡によって諸君に知らせてくれるよう望んだのである。しかも愛の情から、すべての者のうちで最も未熟で学のない私に、さらにこの重荷を加えて、彼らの述べたすべてのことについて私自身はどう考えるかを示すよう求めた。しかし、内なる理解の思いに従って語り、自分自身の信仰の意味そのものを表し出すことさえ、きわめて難しいのに、ましてや他人の語ることの理解を説き明かすことなど、たやすいはずがない。