ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XII 第XII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 489B · 6 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.1

1

Essentia et substantia quid. Ancyrana Synodus ann. 358. Filius ut imago non solo nomine alius a Patre. --His itaque tot et tantis impietatis professionibus editis, has rursum e contrario Orientales episcopi in unum congregati sententiarum definitiones condiderunt.

PL 10, 489B

本質と実体とは何か。358年のアンキュラの会議。像である子は、名のうえだけで父と別なのではない。――こうしてこれほど多く、これほど大きな不敬虔の宣言が出されたので、東方の司教たちは一つに集まり、これに対して反対に、次のような意見の決議を作った。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.2

2

Sed quia frequens nobis nuncupatio essentiae ac substantiae necessaria est; cognoscendum est quid significet essentia, ne de rebus locuturi, rem verborum nesciamus. Essentia est res quae est, vel ex quibus est, et quae in eo quod maneat subsistit.

PL 10, 490A

しかし、本質と実体という呼称が我々にはしばしば必要であるので、語られる事柄について語ろうとして、語の意味を知らないことのないよう、本質が何を意味するかを知らねばならない。本質とは、存在するものであり、あるいはそれがそこから成るものであり、留まるという点において存立するものである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.3

3

Dici autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit. Proprie autem essentia idcirco est dicta, quia semper est.

PL 10, 490A

それぞれの事物について、本質、本性、類、実体と言うことができる。ただし本質が本質と呼ばれたのは、固有の意味では、それが常に存在する〔「ある」〕からである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.4

4

Quae idcirco etiam substantia est, quia res quae est, necesse est subsistat in sese; quidquid autem subsistit, sine dubio in genere vel natura vel substantia maneat.

PL 10, 490A

これはまた、存在するものは自らのうちに存立せざるをえないので、実体でもある。存立するものは、疑いなく類、あるいは本性、あるいは実体のうちに留まる。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.5

5

Cum ergo essentiam dicimus significare naturam vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quae in his omnibus semper esse subsistat. Nunc igitur praescriptas ab Orientalibus fidei definitiones recenseamus.

PL 10, 490A

それゆえ、本質は本性、あるいは類、あるいは実体を意味すると我々が言うとき、我々が理解しているのは、そのすべてのうちに常に存立する事物のことである。では今度は、東方の人々によって定められた信仰の決議を検討しよう。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 12.6

6

I. « Si quis audiens imaginem esse Filium Dei invisibilis, idem dicat esse imaginem Dei, quod et Deum invisibilem: quasi non confitens vere filium, anathema sit. »

PL 10, 490B

一。「もし誰かが、神の子は見えない神の像であると聞いて、その神の像であるということを、見えない神であるということと同じことだと言い、あたかも子であることを真には告白しないかのようであるなら、その者はアナテマであれ。」