Liber de synodis seu de fide Orientalium 39.1
Photini fraus multiplex retunditur. Filius a Patre nec substantia differt nec tempore. --Necessitas et tempus admonuit eos, qui tum convenerant, per multiplices quaestiones latius ac diffusius expositionem fidei ordinare; quia multis et occultis cuniculis in catholicam domum ea, quae per Photinum renovabatur, haeresis tentaret irrepere: ut per singula genera intemeratae et illaesae fidei, unicuique generi haereticae ac furtivae fraudulentiae contrairetur; essentque tot fidei absolutiones, quotidem essent quaesitae perfidiae occasiones.
PL 10, 512Bフォティヌスの多様な欺きは打ち破られる。子は父から実体においても時においても異ならない。――必要と時とが、そのとき集まった者たちに、多様な問いに応じて、信仰の提示をより広く、より詳しく整えるよう促した。フォティヌスによって再び唱えられていた異端が、多くの隠れた坑道を通って公同の家に忍び込もうとしていたからである。それゆえ、汚されず傷つけられない信仰のそれぞれの類によって、異端の、こっそりとした欺きのそれぞれの類に対抗し、不信仰のために探し出された機会と同じ数だけ〔ミーニュの注:quotidem はヒラリウスの語法で quot の意〕、信仰の答えがあるようにしたのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 39.2
Ac primum post generalem illam atque indubitatam sacramentorum expositionem, hinc exponendae fidei adversum haereticos coepit exordium.
PL 10, 513Aまず、秘義についての、一般的で疑いのない提示のあと、ここから異端に対して信仰を提示する冒頭が始まった。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 39.3
I. « Eos autem qui dicunt: De nullis exstantibus Filius, vel de altera substantia et non ex Deo; et quod erat tempus vel saeculum quando non erat: alienos scit sancta et catholica Ecclesia. »
PL 10, 513A一、「子は存在するものが何もないところから出たと言う者、あるいは別の実体から出て神から出たのではないと言う者、あるいは、彼が存在しなかった時または世があったと言う者を、聖なる公同の教会は、自分のものではないと知っている。」