ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXXII 第XXXII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 504A · 4 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 32.1

1

Excusatur ex scopo concilii. Haeresis nova post Nicaenam synodum. Trinitatis substantiae tres qui apud Orientales recte dicantur. --Et primum sciendum est, non adversum haeresim, quae dissimilis substantiae Patrem et Filium ausa est praedicare, in Antiochia fuisse conventum; sed adversus eam, quae post sanctam synodum Nicaenam in id proruperat, ut tria nomina Patri vellet adscribere, de qua suo loco tractabimus.

PL 10, 504A

会議の目的に照らして弁明する。ニカイアの会議のあとの新しい異端。東方の人々のもとで三つの実体と言われることの正しさ。――まず知っておくべきは、アンティオキアで開かれた会議は、父と子を似ていない実体だと敢えて説いた異端に向けられたものではなく、聖なるニカイアの会議のあとに現れ、父に三つの名を帰そうとした異端に向けられたものだということである。この異端については、しかるべき箇所で論じよう。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 32.2

2

Memini enim me in exordio sermonis patientiam et aequanimitatem legentium atque audientium usque ad absolutionem omnium dictorum meorum poposcisse; ne temerarius quisquam in me judex ante cognitionem perfecti sermonis exsisteret.

PL 10, 504B

私は、この論述の冒頭で、読む人、聞く人が、私の述べることをすべて言い終えるまで忍耐と寛容をもって待ってくれるよう求めたことを覚えている。完全な論述を知る前に、軽率にも誰かが私の裁き手となることのないようにするためである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 32.3

3

Volens igitur congregata sanctorum synodus impietatem eam perimere, quae veritatem Patris et Filii et Spiritus sancti nominum numero eluderet: ut non subsistente causa uniuscujusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem atque ipse haberet et Spiritus sancti nomen et Filii: idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes.

PL 10, 504B

集まった聖なる者たちの会議は、父と子と聖なる霊の名の数によって真理をはぐらかす不敬虔を打ち破ろうとした。すなわち、各々の名の根拠が存立しないなら、三重の呼称が名の偽りのもとに一体性を得ることになり、父ただ一人、同一の者が、聖なる霊の名と子の名をも持つことになる。そうならないために、彼らは三つの実体があると言い、存立する者たちの位格を実体によって教えたのであって、父と子の実体を、本質の似ていないという隔たりによって引き裂いたのではない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 32.4

4

Quod autem dictum est: Ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam: quia connominato Spiritu, id est paracleto, consonantiae potius, quam essentiae per similitudinem substantiae praedicari convenit unitatem.

PL 10, 505A

「実体においては三つであるが、和合においては一つである」と語られたことには、非難の余地はない。聖なる霊、すなわちパラクレートスが同じく名指されているのであるから、一体性が語られるのは、実体の類似による本質の一体性よりも、むしろ和合の一体性としてふさわしいからである。