ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XVII 第XVII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 493B · 7 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.1

1

Vox condidit me ex sequente genuit me intelligenda. Nativitatis et creationis discrimen. --Dicentibus creaturam vel conditionem esse filium Dei, contraitur ratione subjecta.

PL 10, 493B

「造った」という語は、続く「私を生んだ」から理解されなければならない。誕生と創造の区別。――神の子は被造物あるいは造られたものだと言う者たちには、以下の論拠が反対される。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.2

2

Namque impietatis haereticorum hinc profana praesumptio est, quod legisse se dicant, Dominus condidit vel creavit me; id ipsum enim conditio vel creatio videtur intelligi: sed consequentem sententiam subtrahentes, ex qua intelligentiam prior sumit, ex prima arripiunt impietatis suae auctoritatem, ut creaturam dicant, quia Sapientia dixerit se creatam.

PL 10, 493B

異端者たちの不敬虔な思い込みは、「主は私を造り、創造した」と読んだと言うところから来ている。その語はまさに造ること、あるいは創造することを意味すると理解されるように見えるからである。しかし彼らは、先の句がそこから理解を得る後続の文を取り去り、最初の句から自らの不敬虔の権威を引き出して、知恵が自分は創造されたと言ったのだから被造物だと言うのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.3

3

Quae si creata est, quomodo potuit et nasci? quia nativitas omnis, quaecumque est, in naturam suam ex natura gignente consistit: creatio autem sumit exordium de creantis potestate, potente scilicet Creatore ex nihilo condere creaturam.

PL 10, 493B

もし知恵が創造されたのなら、どうして生まれることもできたのか。あらゆる誕生は、それが何であれ、生む本性から自らの本性において成り立つが、創造は創造する者の力から始まりを得るからである。創造主は、無から被造物を造ることができるのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.4

4

Sapientia itaque, quae se dixit creatam, eadem in consequenti (Scil v. 25, Sapientia cur creatam se dixerit) se dixit et genitam: creationem referens ad parentis indemutabilem naturam, quae, extra humani partus speciem et consuetudinem, sine imminutione aliqua ac demutatione sui, creavit ex se ipsa quod genuit.

PL 10, 493C

それゆえ、自分は創造されたと言った知恵は、続く箇所で(すなわち第25節。知恵がなぜ自分を造られたと言ったかについて)、自分は生まれたとも言ったのである。創造を、生む者の不変の本性に関係づけている。この本性は、人間の出産の姿や慣習とは別に、自らのいかなる減少も変化もなく、自分自身から、生んだものを創造したのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.5

5

Creantis enim opus non habet passionem, aut permixtionis, aut partus. Esse enim aliquando incipit, quod creatur ex nihilo. Et qui creat, efficit pro potestate quod condit: et est opus virtutis creatio, non naturae ex natura gignente nativitas.

PL 10, 494A

創造する者の業は、受苦も、混合も、出産も持たない。無から創造されるものは、あるときから存在し始める。そして創造する者は、造るものを自らの権力に従ってなしとげる。創造は力の業であり、生む本性から本性が生まれる誕生ではない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.6

6

At vero nativitas, legitimae originis et genuinae naturae perfectus profectus est: ex natura enim generante naturam sumpsit genita natura.

PL 10, 494A

これに対して誕生は、正当な起源と真正な本性の完全な発展である。生まれた本性は、生む本性から本性を受けたからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 17.7

7

Sed quia Dei filius non corporalis partitudinis est genitus exemplo, sed ex perfecto Deo perfectus Deus natus est; idcirco ait creatam se esse Sapientia, omnem in generatione sua naturam passionis corporalis excludens.

PL 10, 494A

しかし神の子は、肉体的な出産の例に倣って生まれたのではなく、完全な神から完全な神として生まれたのであるから、知恵は自分が造られたと言っているのである。自らの生成において、肉体的な受苦の本性をことごとく退けているのである。