ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput VI 第VI章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 484A · 5 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 6.1

1

Qua conditione debeat legi. Operis utilitas. --Oro autem vos per Domini misericordiam, ut quia mihi ad vos de divinis, ut voluistis, rebus et de fidei nostrae intemerata conscientia erit per has litteras sermo, ne quisquam de me ante sermonis consummationem per litterarum exordia existimet judicandum.

PL 10, 484A

どのような条件で読まれるべきか。この仕事の有益さ。――ところで、私は主の憐れみによって諸君にお願いする。諸君が望んだとおり、この書簡によって私が諸君に、神的な事柄と我々の信仰の汚れなき良心について語るのであるから、話の完結を待たずに、書簡の冒頭の部分から私について判断すべきだと考える者がいないように。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 6.2

2

Iniquum est enim, non comperta usque ad finem ratione dictorum, praejudicatam sententiam ex initiis quorum causa adhuc ignoretur afferre: cum non de inchoatis ad cognoscendum, sed de absolutis ad cognitionem sit judicandum.

PL 10, 484A

理由の全体が最後まで確かめられないうちに、事の次第がまだ知られていない初めの部分から予断による判断を下すのは不当だからである。判断は、始められたばかりで知るに至らないものについてではなく、完結して理解に至ったものについてなされるべきなのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 6.3

3

Est enim mihi non de vobis, ut Dominus sensui meo conscius est, sed de quibusdam nimium apud se cautis et prudentibus metus, non intelligentibus per beatum Apostolum sibi, ne supersaperent, praeceptum (Rom. XII, 3) : quos vereor nolle omnia ea, quorum absolutio a me in consummatione erit praestanda, cognoscere, dum verum intelligi ex iis quae absolventur evitant.

PL 10, 484B

主が私の思いを知っているとおり、私が恐れているのは諸君についてではなく、自分のことではあまりに慎重で賢いと思っている幾人かの者たちについてである。彼らは、使徒によって「思い上がってはならない」と自分たちに命じられていることを理解していない(ローマ12:3)。私が結びで果たすべき解明のすべてを、彼らは知ろうとしないのではないかと私は恐れる。解明されるはずのことから真理が理解されるのを避けているからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 6.4

4

Sed quisque haec legenda et cognoscenda susceperit, modum sibi atque mihi patientiae fidelis indulgeat, et usque ad absolutionem universa percenseat.

PL 10, 484B

しかし、これを読み、知ろうとする者は誰でも、自分に対しても私に対しても、信仰ある忍耐の節度を認め、最後の解明に至るまで全体を通して見るがよい。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 6.5

5

Forte enim omnis hic fidei meae sermo praestabit, ut neque furtivi haeretici quod volunt fallant, et perfecti catholici quod desiderant consequantur.

PL 10, 484B

おそらく、私のこの信仰についての語りのすべては、隠れた異端者たちが望むように欺くことのないように、また完全な公同の信徒たちが望むものを得るように、その助けとなるであろう。