Liber de synodis seu de fide Orientalium 60.1
Filium innascibilem unitas Dei non patitur. --Filium innascibilem confiteri, impiissimum est. Jam enim non erit Deus unus: quia Deum unum praedicari natura unius innascibilis Dei exigit.
PL 10, 521B神の一体性は、子が生まれざる者であることを許さない。――子を生まれざる者と告白するのは、この上なく不敬虔である。もはや神は一つではなくなるからである。一つの生まれざる神の本性が、神が一つと宣べ伝えられることを要求するからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 60.2
Cum ergo unus Deus sit, duo innascibiles esse non possunt: cum idcirco Deus unus sit (cum et pater Deus sit, et filius Dei Deus sit), quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus exsistat.
PL 10, 521Bしたがって、神は一つである以上、生まれざる者が二つあることはありえない。神が一つであるのは(父が神であり、神の子が神であっても)、生まれざることがただ一つのもとにのみあるからである。子が神であるのは、生まれざる本質から生まれて存在するからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 60.3
Respuit ergo innascibilem Filium praedicari fides sancta; ut per unum innascibilem Deum, unum Deum praedicet: ut naturam unigenitam, ex innascibili genitam essentia, in uno innascibilis Dei nomine complectatur.
PL 10, 521Bそれゆえ、聖なる信仰の定式は、子が生まれざる者と宣べ伝えられることを退ける。一つの生まれざる神によって一つの神を宣べ伝え、生まれざる本質から生まれた独り子の本性を、一つの生まれざる神という名のうちに含み込むためである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 60.4
Caput enim omnium Filius est, sed caput Filii Deus est. Et ad unum Deum omnia hoc gradu atque hac confessione referuntur: cum ab eo sumant universa principium, cui ipse principium sit ( scil. Deus pater) .
PL 10, 521B万物の頭は子であるが、子の頭は神である。万物は、この段階とこの告白によって、一つの神へと帰される。万物は、彼自身(すなわち神である父)がその始まりであるところの者から、始まりを受けるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 60.5
XXVII. « Et iterum confirmantes Christianismi inintellectum, dicimus, Quoniam si quis Christum Deum, filium Dei ante saecula subsistentem, et ministrantem Patri ad omnium perfectionem non dicat; sed ex quo de Maria natus est, ex eo et Christum et filium nominatum esse, et initium accepisse ut sit Deus dicat: anathema sit. »
PL 10, 521C二十七、「そしてもう一度、キリスト教の理解〔底本は inintellectum。intellectum と読む〕を確かなものとして、我々は言う。もし誰かが、キリストは、世に先立って存立し、万物の完成のために父に仕える、神の子なる神であると言わず、マリアから生まれたときから、キリストとも子とも名づけられ、神であることの始まりを受けたと言うなら、その者はアナテマであれ。」