Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.1
Deus non nisi unus est; quatenus dicantur plures. Fides superior unam Patris ac Filii substantiam praedicat. --Ex omni autem parte, qua se circumagere sollicitudo potuit, haereticorum ingeniis aditus obstruitur, ne quid esse diversitatis praedicetur in Filio.
PL 10, 508A神は一つでしかない。どのような意味で多くと言われるか。先の信仰の定式は、父と子の唯一の実体を説いている。――異端者たちの才知が、子に何らかの違いを説くことのないよう、注意を巡らせうるあらゆる面から、その入り口はふさがれている。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.2
Anathematizat namque eos, qui tres deos dicant: quia secundum naturae veritatem, numerum nuncupationum substantia ista non recipit, nisi ut in hominibus atque Angelis solet, cum nomen tribuitur ex honore meritorum, naturae tamen inter eos et Deum differente substantia; et idcirco dii plures sunt.
PL 10, 508B三つの神と言う者をアナテマとするからである。本性の真理に従えば、この実体は呼称の数を受け入れない。ただし、人間や天使の場合のように、功績の栄誉から名が与えられるときは別である。その場合には、彼らと神とのあいだで本性の実体が異なっており、それゆえに神々は多くなる。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.3
Caeterum in natura Dei Deus unus est; ita tamen, ut et Filius Deus sit, quia in eo natura non differens sit: et cum Deus ex Deo sit, non potest non uterque Deus esse, quorum per generis indifferentiam non discernatur essentia.
PL 10, 508Bしかし、神の本性においては神は一つである。ただし、子もまた神であり、それは彼において本性が異ならないからである。神からの神である以上、両者がともに神でないということはありえない。類の違いのなさによって、その本質が区別されないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.4
Numerus autem nominis in nuncupatione respuitur; quia non est in naturae qualitate diversitas.
PL 10, 508Bしかし名の数は、呼称において退けられる。本性の性質に違いがないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.5
Cum igitur anathema sit deos dicens, et anathema sit Filium Deum denegans; absolute ostenditur unius ad utrumque nominis unitatem de proprietate indifferentis esse substantiae: cum in confessione innascibilis Dei patris et unigeniti Dei filii, neutro a se dissimilitudine essentiae differente, uterque cum Deus sit, Deus tamen unus et credendus sit et praedicandus.
PL 10, 508Bしたがって、神々と言う者はアナテマであり、子を神と否定する者もアナテマである以上、この二つの呼称の一つの名の一体性は、違いのない実体に固有であることから来ると、はっきり示される。生まれざる神なる父と独り子なる神なる子の告白において、どちらも本質の似ていなさによって相手と異ならず、どちらも神であるとしても、神は一つであると信じ、宣べ伝えなければならないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 36.6
Sollicita itaque multum diligentique cautela episcoporum fides munit naturae genitae et gignentis indifferentiam nominis unione confirmans.
PL 10, 508Cかくして、司教たちの信仰の定式は、大いなる注意と入念な用心をもって、生まれた本性と生む本性の違いのなさを、名の一致によって確かなものとし、守っている。