ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput IX 第IX章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 486A · 1 sectio

Liber de synodis seu de fide Orientalium 9.1

1

Orientalium adversus Sirmii formulam decreta cur hic relata. --Et quidem rectum ac conveniens existimo, ut ante quam de verborum suspicionibus ac dissensionibus ineo sermonem, ea quae ab Orientalibus episcopis adversum conscriptam apud Sirmium haeresim dicta et constituta sint, verbis quam possim absolutissimis demonstrem: non quod non ab aliis planissime omnia edita sint; sed quod ex graeco in latinum ad verbum expressa translatio affert plerumque obscuritatem, dum custodita verborum collatio eamdem absolutionem non potest ad intelligentiae simplicitatem conservare.

PL 10, 486A

東方の人々のシルミウムの定式に対する決議がここに記される理由。――さて私は、語句についての疑いと不一致に立ち入る前に、シルミウムで書かれた異端に対して東方の司教たちが述べ定めたことを、できる限り完全な言葉で示すのが正しく適切であると考える。ほかの人々によってすべてが最も明白に公にされていないからではない。ギリシア語からラテン語へ逐語的に写した翻訳は、多くの場合に不明瞭さをもたらすからである。語句の対応を守っても、同じ完全さを理解の単純さのうちに保つことはできないのである。