ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXVI 第LXVI章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 524B · 2 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 66.1

1

Transit ad alteram libelli partem. Ante finem ne judicetur. --Nunc quia fides mea atque vestra, quantum mihi conscius sum, apud Deum non periclitatur; et ostendi vobis, sicut voluistis, quae ante expositae fides essent ab Orientalibus episcopis, sed paucis (repetam enim, quia secundum numerum Ecclesiarum Orientalium, episcoporum paucorum fides ista est); ipse quoque, quid de divinis rebus secundum doctrinam apostolicam sentirem, professus sum: reliquum est, ut quae errorem nobis ex simplicitatis securitate afferunt, cognoscatis sine suspicione aliqua; quia jam nec relicta est audiendi.

PL 10, 524B

書の別の部分に移る。終わりの前に裁かれることのないように。――さて、私の信仰も諸君の信仰も、私の自覚する限り、神のもとで危うくはない。東方の司教たちによって以前に提示された信仰がどのようなものであったかも、諸君が望んだとおり諸君に示した。それは少数の者たちのものである(繰り返すが、東方の諸教会の数から見れば、この信仰は少数の司教のものだからである)。私自身もまた、使徒の教えに従って神的な事柄について何を思うかを宣言した。残るのは、素朴な安心のゆえに我々に誤りをもたらすものを、諸君が何の疑いもなく知ることである。悪く言われる〔余地〕も、もはや残されていないからである〔ミーニュの注:audiendi は「悪く言われる」機会の意〕。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 66.2

2

Et quamquam jam non verear de me judicari secundum expositionem totius fidei; tamen patimini, ut velim de me adhuc, nisi absolutis omnibus, judicari.

PL 10, 525A

そして私は、全信仰の提示に基づいて自分が裁かれることをもはや恐れないが、それでも、すべてが済んでからでなければ、私についてなお裁かれることのないよう望む、ということを許してほしい。