Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.1
Homousion quo loco tuto proferatur. --In his igitur tot et tam gravibus fidei periculis, verborum brevitas temperanda est; ne impie dici existimetur, quod pie intelligitur: ne secura atque innocente conscientia, per occasionem haereticam, reus sermo sit.
PL 10, 526Aホモウシオスはどの位置で安全に述べられるか。――それゆえ、信仰に対するこれほど多く、これほど重い危険の中では、言葉の短さは抑えられねばならない。敬虔に理解されていることが、不敬虔に言われていると思われることのないように、また、安全で無垢な良心にもかかわらず、異端の機会によって、語が罪に問われることのないように。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.2
Dicturus unam catholicus substantiam Patris et Filii, non inde incipiat: neque hoc quasi maximum teneat, tamquam sine hoc vera fides nulla sit.
PL 10, 526B公同の者は、父と子の一つの実体を語ろうとするとき、そこから始めてはならない。また、それを、あたかもこれなしには真の信仰が全くないかのように、最も大きなこととして保持してはならない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.3
Tuto unam substantiam dicet, cum ante dixerit, Pater ingenitus est; Filius natus est, subsistit ex Patre, Patri similis est virtute, honore, natura.
PL 10, 526B彼は、先に、父は生まれざる者であり、子は生まれた者であって、父から自存し、力においても、栄誉においても、本性においても、父に似ている、と語ったうえでなら、安全に一つの実体を語るであろう。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.4
Patri subjectus est, ut auctori: nec se per rapinam Deo, cujus in forma manebat, aequavit; obediens usque ad mortem fuit. Non est ex nihilo, sed nativitas est. Non est innascibilis, sed cointemporalis. Non est pater, sed ex eo filius est.
PL 10, 526B子は、根源に対するように、父に従属する。そして、神の形のうちにとどまっていたその神と、奪い取ることによって自らを等しくしたのではなく、死に至るまで従順であった。子は無からのものではなく、誕生である。生まれざる者ではなく、同時的な者である。父ではなく、父から出た子である。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.5
Non est portio aliqua, sed totus est. Non est auctor ipse, sed imago est: imago Dei ex Deo in Deum nata. Non est creatura, sed Deus est. Non alter Deus in genere substantiae, sed unus Deus per substantiae indifferentis essentiam.
PL 10, 526B子は部分ではなく、全体である。子自身は根源ではなく、像である。神から神へと生まれた、神の像である。被造物ではなく、神である。実体の類において別の神なのではなく、無差異な実体の本質によって唯一の神である。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 69.6
Non persona Deus unus est, sed natura: quia nihil in se diversum ac dissimile habeat natus et generans. Et post haec, unam substantiam Patris et Filii dicendo, non errat: aut unam substantiam negando, jam peccat.
PL 10, 526B位格において神が一つなのではなく、本性において一つである。生まれた者も生む者も、自らのうちに異なるもの、似ていないものを何も持たないからである。そしてこれらを述べたのちには、父と子の一つの実体を語っても誤らず、一つの実体を否定すれば、もはや罪を犯すことになる。